Dion

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Neque vero haec Dionysium fugiebant: nam quanto esset sibi ornamento, sentiebat. quo fiebat ut uni huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium: qui quidem, cum Platonem Tarentum venisse fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non potuerit, quin eum arcesseret, cum Dion eius audiendi cupiditate flagraret. dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit. quem Dion adeo admiratus est atque adamavit, ut se ei totum traderet. neque vero minus ipse Plato delectatus est Dione. itaque cum a tyranno crudeliter violatus esset, quippe qui eum venumdari iussisset, tamen eodem rediit eiusdem Dionis precibus adductus. interim in morbum incidit Dionysius. quo cum gravius conflictaretur, quaesivit a medicis Dion, quem ad modum se haberet, simulque ab iis petiit, si forte in maiore esset periculo, ut sibi faterentur: nam velle se cum eo colloqui de partiendo regno, quod sororis suae filios ex illo natos partem regni putabat debere habere. id medici non tacuerunt et ad Dionysium filium sermonem rettulerunt. quo ille commotus, ne agendi esset Dioni potestas, patri soporem medicos dare coegit. hoc aeger sumpto sopitus diem obiit supremum.