Conon

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset fortuna. nam classe Peloponnesiorum devicta, cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupivit quam efficere potuit. neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. nam cum magnam auctoritatem sibi pugna illa navali, quam apud Cnidum fecerat, constituisset non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciae civitates, clam dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem evocavit, simulans ad regem eum se mittere velle magna de re. huius nuntio parens cum venisset, in vincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit. inde nonnulli eum ad regem abductum ibique eum perisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit: illud addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum.