Thrasybulus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. quae quidem res et illis contemnentibus perniciei et huic despecto saluti fuit: etenim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores. quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa dicitur matrem timidi flere non solere. neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant.