Alcibiades
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
ille autem ut sonitu flammae est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit. namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere voluerat. hunc sequi se iubet et id quod in praesentia vestimentorum fuit arripit. his in ignem coniectis flammae vim transiit. quem ut barbari incendium effugisse viderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt. at mulier, quae cum eo vivere consuerat, muliebri sua veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit, quod ad vivum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades annos circiter quadraginta natus diem obiit supremum.