Cimon

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret, incidit in eandem invidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes: nam testarum suffragiis quod illi o)strakismo/n vocant decem annorum exilio multatus est. cuius facti celerius Athenienses quam ipsum paenituit. nam cum ille animo forti invidiae ingratorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae eius virtutis desiderium consecutum est. itaque post annum quintum, quam expulsus erat, in patriam revocatus est. ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans Graeciae civitates de controversiis suis inter se iure disceptare quam armis contendere, Lacedaemonem sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimas civitates conciliavit. post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae devicisset, in morbum implicitus in oppugnando oppido Citio est mortuus.