Aristides

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.

Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena liberaretur. idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est.