De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  2. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  3. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  4. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  5. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  6. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  7. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  8. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  9. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  10. in medio locus, extemplo primordia ferri
  11. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  12. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  13. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  14. indupedita suis arte conexa cohaeret
  15. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  16. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  17. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  18. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  19. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  20. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  21. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  22. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  23. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  24. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  25. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  26. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  27. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  28. quod, simul a fronte est anelli rarior
  29. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  30. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  31. a tergo quasi provehat atque propellat.
  32. semper enim circum positus res verberat ;
  33. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  34. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  35. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  36. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  37. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  38. denique res omnes debent in corpore habere
  39. , quandoquidem raro sunt corpore et
  40. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  41. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  42. sollicito motu semper iactatur eoque
  43. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  44. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  45. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  46. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  47. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  48. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  49. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  50. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  51. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  52. aere interposito discordia tanta creatur
  53. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  54. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  55. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  56. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  57. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  58. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  59. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  60. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  61. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  62. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  63. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  64. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  65. lignea materies in quo genere esse videtur.
  66. interutrasque igitur ferri natura locata
  67. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  68. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  69. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  70. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  71. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  72. saxa vides primum sola colescere calce.
  73. glutine materies taurino iungitur una,
  74. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  75. quam laxare queant compages taurea vincla.
  76. vitigeni latices aquai fontibus audent
  77. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  78. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  79. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  80. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  81. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  82. denique res auro non aurum copulat una,
  83. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  84. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  85. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  86. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  87. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  88. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  89. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  90. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  91. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  92. inter se quaedam possint coplata teneri;
  93. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  94. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  95. mortiferam possit cladem conflare coorta
  96. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  97. expediam, primum multarum semina rerum
  98. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  99. et contra quae sint morbo mortique necessest
  100. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  101. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  102. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  103. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  104. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  105. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  106. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  107. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  108. temptari procul a patria qui cumque domoque
  109. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  110. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  111. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  112. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  113. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  114. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  115. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  116. tum color et facies hominum distare videntur
  117. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  118. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  119. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  120. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  121. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  122. partibus ac membris; varius concinnat id .
  123. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  124. commovet atque inimicus serpere coepit,
  125. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  126. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  127. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  128. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  129. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  130. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  131. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  132. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  133. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  134. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  135. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  136. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  137. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  138. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  139. an caelum nobis ultro natura corumptum
  140. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  141. quod nos adventu possit temptare recenti.
  142. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  143. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  144. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  145. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  146. permensus multum camposque natantis,
  147. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  148. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  149. principio caput incensum fervore gerebant
  150. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  151. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  152. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  153. atque animi interpres manabat lingua cruore
  154. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  155. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  156. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  157. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  158. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  159. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  160. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  161. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  162. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  163. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  164. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  165. corripere adsidue nervos et membra coactans
  166. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  167. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  168. corporis in summo summam fervescere partem,
  169. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  170. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  171. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  172. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  173. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  174. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  175. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  176. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  177. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  178. multi praecipites nymphis putealibus alte
  179. inciderunt ipso venientes ore patente:
  180. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  181. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  182. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  183. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  184. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  185. lumina versarent oculorum expertia somno.
  186. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  187. perturbata animi mens in maerore metuque,
  188. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  189. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  190. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  191. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  192. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  193. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  194. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  195. a pedibusque minutatim succedere frigus
  196. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  197. conpressae nares, nasi primoris acumen
  198. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  199. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  200. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  201. octavoque fere candenti lumine solis
  202. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  203. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  204. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  205. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  206. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  207. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  208. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  209. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  210. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  211. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  212. et graviter partim metuentes limina leti
  213. vivebant ferro privati parte virili,
  214. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  215. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  216. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  217. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  218. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  219. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  220. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  221. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  222. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  223. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  224. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  225. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  226. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  227. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  228. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  229. incomitata rapi certabant funera vasta
  230. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  231. nam quod ali dederat vitalis auras
  232. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  233. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  234. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  235. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  236. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  237. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  238. funera respectans animam amittebat ibidem.
  239. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  240. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  241. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  242. idque vel in primis cumulabat funere funus
  243. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  244. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  245. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  246. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  247. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  248. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  249. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  250. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  251. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  252. et robustus item curvi moderator aratri
  253. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  254. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  255. exanimis pueris super exanimata parentum
  256. corpora non numquam posses retroque videre
  257. matribus et patribus natos super edere vitam.
  258. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  259. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  260. copia conveniens ex omni morbida parte.
  261. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  262. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  263. multa siti prostrata viam per proque voluta
  264. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  265. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  266. multaque per populi passim loca prompta viasque
  267. languida semanimo cum corpore membra videres
  268. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  269. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  270. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  271. omnia denique sancta deum delubra replerat
  272. corporibus mors exanimis onerataque passim
  273. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  274. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  275. nec iam religio divom nec numina magni
  276. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  277. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  278. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  279. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  280. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  281. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  282. namque suos consanguineos aliena rogorum
  283. insuper extructa ingenti clamore locabant
  284. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  285. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  286. inque aliis alium populum sepelire suorum
  287. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  288. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  289. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  290. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.