De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet id fieri cogit natura viarum
  2. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  3. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  4. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  5. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  6. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  7. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  8. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  9. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  10. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  11. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  12. in medio locus, extemplo primordia ferri
  13. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  14. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  15. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  16. indupedita suis arte conexa cohaeret
  17. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  18. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  19. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  20. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  21. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  22. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  23. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  24. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  25. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  26. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  27. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  28. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  29. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  30. quod, simul a fronte est anelli rarior
  31. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  32. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  33. a tergo quasi provehat atque propellat.
  34. semper enim circum positus res verberat ;
  35. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  36. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  37. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  38. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  39. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  40. denique res omnes debent in corpore habere
  41. , quandoquidem raro sunt corpore et
  42. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  43. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,