De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. argentoque foras aliud vitroque meare;
  2. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  3. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  4. scilicet id fieri cogit natura viarum
  5. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  6. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  7. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  8. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  9. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  10. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  11. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  12. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  13. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  14. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  15. in medio locus, extemplo primordia ferri
  16. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  17. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  18. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  19. indupedita suis arte conexa cohaeret
  20. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  21. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  22. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  23. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  24. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  25. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  26. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  27. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  28. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  29. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  30. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  31. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  32. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  33. quod, simul a fronte est anelli rarior
  34. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  35. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  36. a tergo quasi provehat atque propellat.
  37. semper enim circum positus res verberat ;
  38. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  39. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  40. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  41. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  42. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  43. denique res omnes debent in corpore habere
  44. , quandoquidem raro sunt corpore et
  45. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  46. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  47. sollicito motu semper iactatur eoque
  48. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  49. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  50. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  51. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  52. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  53. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  54. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  55. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  56. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  57. aere interposito discordia tanta creatur
  58. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  59. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  60. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  61. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  62. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  63. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  64. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  65. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  66. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  67. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  68. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  69. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  70. lignea materies in quo genere esse videtur.
  71. interutrasque igitur ferri natura locata
  72. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  73. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  74. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  75. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  76. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  77. saxa vides primum sola colescere calce.
  78. glutine materies taurino iungitur una,
  79. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  80. quam laxare queant compages taurea vincla.
  81. vitigeni latices aquai fontibus audent
  82. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  83. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  84. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  85. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  86. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  87. denique res auro non aurum copulat una,
  88. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  89. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  90. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  91. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  92. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  93. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  94. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  95. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  96. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  97. inter se quaedam possint coplata teneri;
  98. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  99. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  100. mortiferam possit cladem conflare coorta
  101. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  102. expediam, primum multarum semina rerum
  103. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  104. et contra quae sint morbo mortique necessest
  105. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  106. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  107. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  108. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  109. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  110. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  111. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  112. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  113. temptari procul a patria qui cumque domoque
  114. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  115. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  116. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  117. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  118. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  119. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  120. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  121. tum color et facies hominum distare videntur
  122. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  123. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  124. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  125. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  126. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  127. partibus ac membris; varius concinnat id .
  128. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  129. commovet atque inimicus serpere coepit,
  130. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  131. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  132. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  133. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  134. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  135. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  136. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  137. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  138. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  139. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  140. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  141. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  142. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  143. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  144. an caelum nobis ultro natura corumptum
  145. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  146. quod nos adventu possit temptare recenti.
  147. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  148. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  149. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  150. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  151. permensus multum camposque natantis,
  152. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  153. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  154. principio caput incensum fervore gerebant
  155. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  156. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  157. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  158. atque animi interpres manabat lingua cruore
  159. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  160. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  161. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  162. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  163. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  164. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  165. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  166. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  167. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  168. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  169. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  170. corripere adsidue nervos et membra coactans
  171. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  172. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  173. corporis in summo summam fervescere partem,
  174. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  175. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  176. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  177. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  178. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  179. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  180. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  181. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  182. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  183. multi praecipites nymphis putealibus alte
  184. inciderunt ipso venientes ore patente:
  185. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  186. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  187. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  188. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  189. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  190. lumina versarent oculorum expertia somno.
  191. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  192. perturbata animi mens in maerore metuque,
  193. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  194. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  195. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  196. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  197. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  198. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  199. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  200. a pedibusque minutatim succedere frigus
  201. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  202. conpressae nares, nasi primoris acumen
  203. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  204. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  205. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  206. octavoque fere candenti lumine solis
  207. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  208. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  209. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  210. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  211. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  212. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  213. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  214. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  215. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  216. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  217. et graviter partim metuentes limina leti
  218. vivebant ferro privati parte virili,
  219. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  220. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  221. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  222. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  223. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  224. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  225. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  226. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  227. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  228. nec tamen omnino temere illis solibus ulla