De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  2. scilicet id fieri cogit natura viarum
  3. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  4. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  5. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  6. argentoque foras aliud vitroque meare;
  7. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  8. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  9. scilicet id fieri cogit natura viarum
  10. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  11. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  12. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  13. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  14. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  15. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  16. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  17. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  18. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  19. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  20. in medio locus, extemplo primordia ferri
  21. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  22. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  23. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  24. indupedita suis arte conexa cohaeret
  25. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  26. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  27. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  28. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  29. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  30. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  31. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  32. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  33. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  34. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  35. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  36. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  37. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  38. quod, simul a fronte est anelli rarior
  39. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  40. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  41. a tergo quasi provehat atque propellat.
  42. semper enim circum positus res verberat ;
  43. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  44. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  45. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  46. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  47. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  48. denique res omnes debent in corpore habere
  49. , quandoquidem raro sunt corpore et
  50. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  51. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  52. sollicito motu semper iactatur eoque
  53. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  54. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  55. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  56. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  57. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  58. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  59. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  60. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  61. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  62. aere interposito discordia tanta creatur
  63. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  64. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  65. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  66. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  67. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  68. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  69. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  70. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  71. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  72. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  73. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  74. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  75. lignea materies in quo genere esse videtur.
  76. interutrasque igitur ferri natura locata
  77. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  78. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  79. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  80. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  81. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  82. saxa vides primum sola colescere calce.
  83. glutine materies taurino iungitur una,
  84. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  85. quam laxare queant compages taurea vincla.
  86. vitigeni latices aquai fontibus audent
  87. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  88. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  89. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  90. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  91. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  92. denique res auro non aurum copulat una,
  93. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  94. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  95. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  96. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  97. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  98. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  99. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  100. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  101. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  102. inter se quaedam possint coplata teneri;
  103. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  104. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  105. mortiferam possit cladem conflare coorta
  106. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  107. expediam, primum multarum semina rerum
  108. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  109. et contra quae sint morbo mortique necessest
  110. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  111. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  112. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  113. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  114. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  115. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  116. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  117. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  118. temptari procul a patria qui cumque domoque
  119. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  120. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  121. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  122. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  123. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  124. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  125. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  126. tum color et facies hominum distare videntur
  127. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  128. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  129. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  130. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  131. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  132. partibus ac membris; varius concinnat id .
  133. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  134. commovet atque inimicus serpere coepit,
  135. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  136. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  137. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  138. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  139. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  140. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  141. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  142. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  143. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  144. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  145. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  146. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  147. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  148. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  149. an caelum nobis ultro natura corumptum
  150. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  151. quod nos adventu possit temptare recenti.
  152. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  153. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  154. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  155. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  156. permensus multum camposque natantis,
  157. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  158. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  159. principio caput incensum fervore gerebant
  160. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  161. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  162. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  163. atque animi interpres manabat lingua cruore
  164. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  165. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  166. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  167. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  168. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  169. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  170. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  171. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  172. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  173. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  174. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  175. corripere adsidue nervos et membra coactans
  176. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  177. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  178. corporis in summo summam fervescere partem,
  179. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  180. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  181. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  182. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  183. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  184. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  185. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  186. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  187. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  188. multi praecipites nymphis putealibus alte
  189. inciderunt ipso venientes ore patente:
  190. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  191. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  192. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  193. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  194. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  195. lumina versarent oculorum expertia somno.
  196. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  197. perturbata animi mens in maerore metuque,
  198. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  199. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  200. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  201. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  202. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  203. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  204. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  205. a pedibusque minutatim succedere frigus
  206. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  207. conpressae nares, nasi primoris acumen
  208. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  209. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  210. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  211. octavoque fere candenti lumine solis
  212. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  213. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  214. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  215. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  216. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  217. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  218. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  219. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  220. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  221. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  222. et graviter partim metuentes limina leti
  223. vivebant ferro privati parte virili,
  224. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  225. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  226. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  227. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  228. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  229. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  230. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  231. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  232. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  233. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  234. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  235. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  236. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  237. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  238. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  239. incomitata rapi certabant funera vasta
  240. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  241. nam quod ali dederat vitalis auras
  242. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  243. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  244. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  245. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  246. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  247. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  248. funera respectans animam amittebat ibidem.
  249. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  250. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  251. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  252. idque vel in primis cumulabat funere funus
  253. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  254. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  255. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  256. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  257. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  258. atque labore, pudor quem tum cogebat obire