De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia concurrunt sublime volantes
  2. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  3. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  4. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  5. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  6. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  7. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  8. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  9. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  10. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  11. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  12. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  13. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  14. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  15. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  16. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  17. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  18. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  19. verberibus venti versant planguntque per auras.
  20. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  21. frontibus adversis possint quam de latere ire
  22. diverso motu radentes corpora tractim,
  23. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  24. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  25. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  26. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  27. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  28. cum subito validi venti conlecta procella
  29. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  30. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  31. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  32. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  33. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  34. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  35. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  36. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  37. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  38. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  39. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  40. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  41. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  42. perscindat nubem perfringens impete recto;
  43. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  44. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  45. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  46. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  47. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  48. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  49. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  50. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  51. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  52. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  53. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  54. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  55. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  56. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  57. turbine ventorum comburens impete magno;
  58. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  59. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  60. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  61. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  62. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  63. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  64. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  65. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  66. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  67. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  68. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  69. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  70. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  71. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  72. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  73. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  74. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  75. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  76. e simili causa, concursu natus eodem.
  77. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  78. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  79. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  80. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  81. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  82. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  83. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  84. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  85. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  86. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  87. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  88. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  89. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  90. extructis aliis alias super impete miro.
  91. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  92. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  93. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  94. nubila portabunt venti transversa per auras,
  95. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  96. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  97. in statione locata sepultis undique ventis;
  98. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  99. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  100. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  101. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  102. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  103. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  104. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  105. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  106. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  107. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  108. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  109. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  110. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  111. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  112. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  113. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  114. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  115. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  116. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  117. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  118. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  119. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  120. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  121. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  122. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  123. Quod superest, quali natura praedita constent
  124. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  125. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  126. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  127. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  128. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  129. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  130. constituit natura minutis mobilibusque
  131. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  132. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  133. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  134. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  135. curat item vasis integris vina repente
  136. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  137. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  138. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  139. mobiliter soluens differt primordia vini.
  140. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  141. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  142. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  143. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  144. fiant ut possint ictu discludere turris,
  145. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  146. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  147. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  148. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  149. expediam neque te in promissis plura morabor.
  150. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  151. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  152. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  153. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  154. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  155. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  156. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  157. adeo tetra nimborum nocte coorta
  158. inpendent atrae formidinis ora superne,
  159. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  160. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  161. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  162. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  163. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  164. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  165. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  166. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  167. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  168. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  169. multa forent multis exempto nubila sole;
  170. nec tanto possent venientes opprimere imbri,