De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  2. principio terram sol excoquit et facit are,
  3. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  4. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  5. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  6. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  7. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  8. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  9. at coria et carnem mollit durata calore.
  10. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  11. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  12. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  13. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  14. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  15. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  16. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  17. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  18. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  19. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  20. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  21. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  22. dissimili inter se natura praedita debent
  23. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  24. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  25. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  26. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  27. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  28. scilicet id fieri cogit natura viarum
  29. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  30. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  31. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  32. argentoque foras aliud vitroque meare;
  33. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  34. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  35. scilicet id fieri cogit natura viarum
  36. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  37. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  38. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  39. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  40. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  41. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  42. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  43. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  44. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  45. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  46. in medio locus, extemplo primordia ferri
  47. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  48. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  49. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  50. indupedita suis arte conexa cohaeret
  51. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  52. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  53. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  54. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  55. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  56. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  57. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  58. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  59. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  60. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  61. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  62. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  63. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  64. quod, simul a fronte est anelli rarior
  65. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  66. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  67. a tergo quasi provehat atque propellat.
  68. semper enim circum positus res verberat ;
  69. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  70. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  71. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  72. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  73. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  74. denique res omnes debent in corpore habere
  75. , quandoquidem raro sunt corpore et
  76. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  77. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  78. sollicito motu semper iactatur eoque
  79. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  80. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  81. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  82. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  83. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  84. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  85. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  86. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  87. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  88. aere interposito discordia tanta creatur
  89. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  90. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  91. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  92. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  93. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  94. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  95. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  96. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  97. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  98. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  99. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  100. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  101. lignea materies in quo genere esse videtur.
  102. interutrasque igitur ferri natura locata
  103. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  104. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  105. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  106. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  107. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  108. saxa vides primum sola colescere calce.
  109. glutine materies taurino iungitur una,
  110. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  111. quam laxare queant compages taurea vincla.
  112. vitigeni latices aquai fontibus audent
  113. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  114. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  115. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  116. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  117. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  118. denique res auro non aurum copulat una,
  119. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  120. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  121. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  122. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  123. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  124. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  125. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  126. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  127. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  128. inter se quaedam possint coplata teneri;
  129. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  130. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  131. mortiferam possit cladem conflare coorta
  132. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  133. expediam, primum multarum semina rerum
  134. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  135. et contra quae sint morbo mortique necessest
  136. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  137. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  138. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  139. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  140. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  141. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  142. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  143. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  144. temptari procul a patria qui cumque domoque
  145. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  146. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  147. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  148. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  149. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  150. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  151. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  152. tum color et facies hominum distare videntur
  153. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  154. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  155. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  156. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  157. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  158. partibus ac membris; varius concinnat id .
  159. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  160. commovet atque inimicus serpere coepit,
  161. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  162. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  163. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,