De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique per dissaepta domorum saxea voces
  2. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  3. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  4. denique qua circum caeli lorica ,
  5. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  6. et tempestate in terra caeloque coorta
  7. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  8. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  9. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  10. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  11. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  12. principio terram sol excoquit et facit are,
  13. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  14. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  15. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  16. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  17. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  18. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  19. at coria et carnem mollit durata calore.
  20. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  21. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  22. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  23. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  24. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  25. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  26. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  27. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  28. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.