De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  2. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  3. sentimus, sentimus item transire per aurum
  4. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  5. denique per dissaepta domorum saxea voces
  6. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  7. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  8. denique qua circum caeli lorica ,
  9. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  10. et tempestate in terra caeloque coorta
  11. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  12. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  13. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  14. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  15. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  16. principio terram sol excoquit et facit are,
  17. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  18. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  19. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  20. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  21. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  22. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  23. at coria et carnem mollit durata calore.
  24. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  25. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  26. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  27. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  28. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  29. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  30. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  31. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  32. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  33. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  34. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  35. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  36. dissimili inter se natura praedita debent
  37. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  38. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  39. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  40. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  41. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  42. scilicet id fieri cogit natura viarum
  43. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  44. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  45. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  46. argentoque foras aliud vitroque meare;
  47. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  48. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  49. scilicet id fieri cogit natura viarum
  50. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  51. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  52. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  53. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  54. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  55. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  56. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  57. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  58. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  59. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  60. in medio locus, extemplo primordia ferri
  61. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  62. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  63. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  64. indupedita suis arte conexa cohaeret
  65. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  66. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  67. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  68. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  69. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  70. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  71. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  72. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  73. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  74. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  75. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  76. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  77. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  78. quod, simul a fronte est anelli rarior
  79. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  80. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  81. a tergo quasi provehat atque propellat.
  82. semper enim circum positus res verberat ;
  83. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  84. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  85. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  86. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  87. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  88. denique res omnes debent in corpore habere
  89. , quandoquidem raro sunt corpore et
  90. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  91. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  92. sollicito motu semper iactatur eoque
  93. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  94. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  95. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  96. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  97. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  98. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  99. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  100. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  101. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  102. aere interposito discordia tanta creatur
  103. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  104. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  105. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  106. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  107. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  108. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  109. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  110. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  111. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  112. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  113. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  114. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  115. lignea materies in quo genere esse videtur.
  116. interutrasque igitur ferri natura locata
  117. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  118. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  119. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  120. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  121. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  122. saxa vides primum sola colescere calce.
  123. glutine materies taurino iungitur una,
  124. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  125. quam laxare queant compages taurea vincla.
  126. vitigeni latices aquai fontibus audent
  127. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  128. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  129. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  130. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  131. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  132. denique res auro non aurum copulat una,
  133. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  134. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  135. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  136. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  137. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  138. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  139. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  140. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  141. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  142. inter se quaedam possint coplata teneri;
  143. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  144. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  145. mortiferam possit cladem conflare coorta
  146. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  147. expediam, primum multarum semina rerum
  148. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  149. et contra quae sint morbo mortique necessest
  150. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  151. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  152. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  153. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  154. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  155. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  156. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  157. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  158. temptari procul a patria qui cumque domoque
  159. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  160. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  161. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  162. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  163. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  164. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  165. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  166. tum color et facies hominum distare videntur
  167. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  168. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  169. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  170. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis