De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  2. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  3. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  4. principio fit ut in speluncis saxa superna
  5. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  6. manat item nobis e toto corpore sudor,
  7. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  8. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  9. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  10. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  11. sentimus, sentimus item transire per aurum
  12. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.