De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  2. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  3. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  4. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  5. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  6. principio fit ut in speluncis saxa superna
  7. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  8. manat item nobis e toto corpore sudor,
  9. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  10. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  11. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  12. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  13. sentimus, sentimus item transire per aurum
  14. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  15. denique per dissaepta domorum saxea voces
  16. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  17. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  18. denique qua circum caeli lorica ,
  19. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  20. et tempestate in terra caeloque coorta
  21. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  22. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  23. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  24. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  25. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  26. principio terram sol excoquit et facit are,
  27. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  28. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  29. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  30. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  31. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  32. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  33. at coria et carnem mollit durata calore.
  34. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  35. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  36. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  37. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  38. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  39. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  40. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  41. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  42. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  43. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  44. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  45. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  46. dissimili inter se natura praedita debent
  47. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  48. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  49. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  50. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  51. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  52. scilicet id fieri cogit natura viarum
  53. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  54. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  55. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  56. argentoque foras aliud vitroque meare;
  57. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  58. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  59. scilicet id fieri cogit natura viarum
  60. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  61. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  62. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  63. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  64. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  65. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  66. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  67. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  68. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  69. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  70. in medio locus, extemplo primordia ferri
  71. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  72. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  73. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  74. indupedita suis arte conexa cohaeret
  75. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  76. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  77. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  78. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  79. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  80. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  81. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  82. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  83. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  84. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  85. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  86. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  87. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  88. quod, simul a fronte est anelli rarior
  89. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  90. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  91. a tergo quasi provehat atque propellat.
  92. semper enim circum positus res verberat ;
  93. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  94. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  95. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  96. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  97. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  98. denique res omnes debent in corpore habere
  99. , quandoquidem raro sunt corpore et
  100. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  101. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  102. sollicito motu semper iactatur eoque
  103. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  104. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  105. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  106. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  107. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  108. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  109. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  110. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  111. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  112. aere interposito discordia tanta creatur
  113. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  114. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  115. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  116. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  117. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  118. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  119. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  120. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  121. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  122. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  123. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  124. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  125. lignea materies in quo genere esse videtur.
  126. interutrasque igitur ferri natura locata
  127. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  128. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  129. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  130. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  131. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  132. saxa vides primum sola colescere calce.
  133. glutine materies taurino iungitur una,
  134. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  135. quam laxare queant compages taurea vincla.
  136. vitigeni latices aquai fontibus audent
  137. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  138. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  139. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  140. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  141. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  142. denique res auro non aurum copulat una,
  143. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  144. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  145. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  146. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  147. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  148. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  149. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  150. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  151. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  152. inter se quaedam possint coplata teneri;
  153. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  154. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  155. mortiferam possit cladem conflare coorta
  156. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  157. expediam, primum multarum semina rerum
  158. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  159. et contra quae sint morbo mortique necessest
  160. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  161. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  162. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  163. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  164. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  165. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  166. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  167. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  168. temptari procul a patria qui cumque domoque
  169. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  170. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  171. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  172. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  173. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  174. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  175. quattuor a ventis et caeli partibus esse,