De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  2. quorum operum causas nulla ratione videre
  3. possunt ac fieri divino numine rentur.
  4. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  5. propterea quia concurrunt sublime volantes
  6. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  7. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  8. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  9. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  10. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  11. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  12. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  13. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  14. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  15. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  16. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  17. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  18. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  19. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  20. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  21. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  22. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  23. verberibus venti versant planguntque per auras.
  24. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  25. frontibus adversis possint quam de latere ire
  26. diverso motu radentes corpora tractim,
  27. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  28. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  29. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  30. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  31. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  32. cum subito validi venti conlecta procella
  33. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  34. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  35. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  36. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  37. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  38. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  39. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  40. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  41. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  42. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  43. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  44. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  45. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  46. perscindat nubem perfringens impete recto;
  47. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  48. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  49. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  50. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  51. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  52. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  53. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  54. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  55. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  56. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  57. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  58. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  59. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  60. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  61. turbine ventorum comburens impete magno;
  62. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  63. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  64. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  65. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  66. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  67. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  68. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  69. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  70. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  71. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  72. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  73. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  74. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  75. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  76. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  77. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  78. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  79. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  80. e simili causa, concursu natus eodem.
  81. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  82. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  83. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  84. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  85. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  86. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  87. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  88. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  89. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  90. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  91. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  92. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  93. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  94. extructis aliis alias super impete miro.
  95. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  96. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  97. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  98. nubila portabunt venti transversa per auras,
  99. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  100. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  101. in statione locata sepultis undique ventis;
  102. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  103. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  104. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  105. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  106. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  107. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  108. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  109. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  110. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  111. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  112. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  113. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  114. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  115. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  116. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  117. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  118. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  119. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  120. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  121. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  122. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  123. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  124. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  125. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  126. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  127. Quod superest, quali natura praedita constent
  128. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  129. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  130. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  131. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  132. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  133. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  134. constituit natura minutis mobilibusque
  135. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  136. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  137. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  138. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  139. curat item vasis integris vina repente
  140. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  141. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  142. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  143. mobiliter soluens differt primordia vini.
  144. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  145. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  146. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  147. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  148. fiant ut possint ictu discludere turris,
  149. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  150. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  151. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  152. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  153. expediam neque te in promissis plura morabor.
  154. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  155. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  156. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  157. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  158. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  159. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur