De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ordine demisso levibus iactarier auris,
  2. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  3. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  4. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  5. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  6. ipsius rei rationem reddere possis,
  7. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  8. quo magis attentas auris animumque reposco.
  9. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  10. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  11. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  12. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  13. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  14. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  15. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  16. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  17. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  18. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  19. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  20. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  21. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  22. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  23. cernere odorari licet et sentire sonare.
  24. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  25. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  26. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  27. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  28. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  29. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  30. principio fit ut in speluncis saxa superna
  31. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  32. manat item nobis e toto corpore sudor,
  33. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  34. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  35. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  36. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  37. sentimus, sentimus item transire per aurum
  38. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  39. denique per dissaepta domorum saxea voces
  40. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  41. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  42. denique qua circum caeli lorica ,
  43. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  44. et tempestate in terra caeloque coorta
  45. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  46. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  47. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  48. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  49. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  50. principio terram sol excoquit et facit are,
  51. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  52. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  53. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  54. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  55. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  56. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  57. at coria et carnem mollit durata calore.
  58. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  59. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  60. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  61. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  62. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  63. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  64. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  65. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  66. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  67. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  68. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  69. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  70. dissimili inter se natura praedita debent
  71. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  72. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  73. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  74. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  75. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  76. scilicet id fieri cogit natura viarum
  77. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  78. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  79. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  80. argentoque foras aliud vitroque meare;
  81. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  82. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  83. scilicet id fieri cogit natura viarum
  84. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  85. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  86. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  87. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  88. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  89. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  90. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  91. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  92. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  93. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  94. in medio locus, extemplo primordia ferri
  95. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  96. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  97. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  98. indupedita suis arte conexa cohaeret
  99. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  100. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  101. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  102. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  103. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  104. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  105. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  106. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  107. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  108. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  109. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  110. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  111. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  112. quod, simul a fronte est anelli rarior
  113. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  114. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  115. a tergo quasi provehat atque propellat.
  116. semper enim circum positus res verberat ;
  117. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  118. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  119. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  120. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  121. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  122. denique res omnes debent in corpore habere
  123. , quandoquidem raro sunt corpore et
  124. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  125. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  126. sollicito motu semper iactatur eoque
  127. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  128. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  129. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  130. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  131. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  132. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  133. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  134. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  135. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  136. aere interposito discordia tanta creatur
  137. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  138. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  139. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  140. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  141. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  142. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  143. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  144. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  145. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  146. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  147. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  148. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  149. lignea materies in quo genere esse videtur.
  150. interutrasque igitur ferri natura locata
  151. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  152. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  153. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  154. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  155. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  156. saxa vides primum sola colescere calce.
  157. glutine materies taurino iungitur una,
  158. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  159. quam laxare queant compages taurea vincla.
  160. vitigeni latices aquai fontibus audent
  161. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  162. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  163. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  164. non si Neptuni fluctu renovare operam des,