De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  2. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  3. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  4. quorum operum causas nulla ratione videre
  5. possunt ac fieri divino numine rentur.
  6. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  7. propterea quia concurrunt sublime volantes
  8. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  9. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  10. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  11. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  12. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  13. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  14. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  15. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  16. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  17. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  18. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  19. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  20. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  21. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  22. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  23. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  24. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  25. verberibus venti versant planguntque per auras.
  26. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  27. frontibus adversis possint quam de latere ire
  28. diverso motu radentes corpora tractim,
  29. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  30. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  31. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  32. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  33. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  34. cum subito validi venti conlecta procella
  35. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  36. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  37. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  38. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  39. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  40. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  41. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  42. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  43. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  44. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  45. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  46. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  47. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  48. perscindat nubem perfringens impete recto;
  49. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  50. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  51. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  52. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  53. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  54. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  55. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  56. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  57. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  58. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  59. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  60. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  61. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  62. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  63. turbine ventorum comburens impete magno;
  64. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  65. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  66. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  67. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  68. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  69. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  70. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  71. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  72. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  73. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  74. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  75. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  76. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  77. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  78. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  79. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  80. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  81. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  82. e simili causa, concursu natus eodem.
  83. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  84. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  85. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  86. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  87. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  88. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  89. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  90. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  91. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  92. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  93. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  94. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  95. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  96. extructis aliis alias super impete miro.
  97. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  98. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  99. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  100. nubila portabunt venti transversa per auras,
  101. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  102. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  103. in statione locata sepultis undique ventis;
  104. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  105. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  106. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  107. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  108. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  109. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  110. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  111. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  112. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  113. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  114. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  115. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  116. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  117. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  118. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  119. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  120. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  121. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  122. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  123. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  124. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  125. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  126. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  127. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  128. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  129. Quod superest, quali natura praedita constent
  130. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  131. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  132. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  133. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  134. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  135. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  136. constituit natura minutis mobilibusque
  137. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  138. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  139. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  140. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  141. curat item vasis integris vina repente
  142. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  143. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  144. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  145. mobiliter soluens differt primordia vini.
  146. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  147. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  148. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  149. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  150. fiant ut possint ictu discludere turris,
  151. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  152. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  153. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  154. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  155. expediam neque te in promissis plura morabor.
  156. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  157. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  158. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  159. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  160. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  161. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  162. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  163. adeo tetra nimborum nocte coorta
  164. inpendent atrae formidinis ora superne,
  165. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  166. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  167. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  168. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  169. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  170. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  171. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  172. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  173. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  174. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  175. multa forent multis exempto nubila sole;
  176. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  177. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  178. si non extructis foret alte nubibus aether.
  179. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  180. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  181. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  182. semina habere cavas nubes et multa necessest
  183. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  184. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  185. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  186. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  187. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  188. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  189. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  190. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  191. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  192. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  193. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  194. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  195. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  196. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  197. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  198. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  199. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  200. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  201. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  202. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  203. tantus discidio nubis ventique procella
  204. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  205. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  206. incidit in validam maturo culmine nubem;
  207. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille