De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  2. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  3. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  4. divitiis homines et honore et laude potentis
  5. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  6. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  7. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  8. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  9. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  10. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  11. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  12. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  13. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  14. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  15. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  16. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  17. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  18. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  19. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  20. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  21. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  22. quod fieret naturali varieque volaret
  23. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  24. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  25. et genus humanum frustra plerumque probavit
  26. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  27. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  28. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  29. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  30. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  31. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  32. non radii solis nec lucida tela diei
  33. discutiant, sed naturae species ratioque.
  34. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  35. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  36. esse et nativo consistere corpore caelum,
  37. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  38. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  39. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  40. ---
  41. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  42. currenti spatium praemonstra, callida musa
  43. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  44. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  45. ---
  46. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  47. ---
  48. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  49. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  50. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  51. et faciunt animos humilis formidine divom
  52. depressosque premunt ad terram propterea quod
  53. ignorantia causarum conferre deorum
  54. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  55. quorum operum causas nulla ratione videre
  56. possunt ac fieri divino numine rentur.
  57. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  58. si tamen interea mirantur qua ratione
  59. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  60. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  61. rursus in antiquas referuntur religionis
  62. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  63. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  64. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  65. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  66. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  67. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  68. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  69. delibata deum per te tibi numina sancta
  70. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  71. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  72. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  73. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  74. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  75. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  76. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  77. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  78. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  79. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  80. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  81. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  82. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  83. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  84. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  85. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  86. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  87. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  88. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  89. quorum operum causas nulla ratione videre
  90. possunt ac fieri divino numine rentur.
  91. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  92. propterea quia concurrunt sublime volantes
  93. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  94. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  95. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  96. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  97. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  98. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  99. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  100. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  101. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  102. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  103. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  104. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  105. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  106. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  107. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  108. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  109. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  110. verberibus venti versant planguntque per auras.
  111. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  112. frontibus adversis possint quam de latere ire
  113. diverso motu radentes corpora tractim,
  114. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  115. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  116. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  117. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  118. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  119. cum subito validi venti conlecta procella
  120. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  121. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  122. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  123. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  124. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  125. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  126. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  127. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  128. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  129. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  130. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  131. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  132. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  133. perscindat nubem perfringens impete recto;
  134. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  135. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  136. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  137. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  138. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  139. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  140. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  141. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  142. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  143. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  144. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  145. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  146. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  147. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  148. turbine ventorum comburens impete magno;
  149. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  150. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  151. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  152. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  153. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  154. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  155. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  156. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  157. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  158. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  159. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  160. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  161. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  162. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  163. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  164. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  165. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  166. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  167. e simili causa, concursu natus eodem.
  168. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  169. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  170. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  171. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  172. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  173. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  174. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  175. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  176. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  177. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  178. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  179. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  180. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  181. extructis aliis alias super impete miro.
  182. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  183. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  184. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  185. nubila portabunt venti transversa per auras,
  186. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  187. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  188. in statione locata sepultis undique ventis;
  189. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  190. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  191. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  192. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  193. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  194. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  195. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  196. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  197. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  198. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  199. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  200. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  201. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  202. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  203. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  204. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  205. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  206. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  207. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  208. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  209. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  210. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  211. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  212. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  213. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  214. Quod superest, quali natura praedita constent
  215. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  216. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  217. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  218. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  219. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  220. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  221. constituit natura minutis mobilibusque
  222. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  223. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  224. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  225. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  226. curat item vasis integris vina repente
  227. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  228. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  229. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  230. mobiliter soluens differt primordia vini.
  231. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  232. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  233. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  234. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  235. fiant ut possint ictu discludere turris,
  236. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  237. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  238. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  239. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  240. expediam neque te in promissis plura morabor.
  241. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  242. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  243. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  244. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  245. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  246. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  247. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  248. adeo tetra nimborum nocte coorta
  249. inpendent atrae formidinis ora superne,
  250. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  251. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  252. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  253. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  254. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  255. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  256. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  257. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  258. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  259. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  260. multa forent multis exempto nubila sole;
  261. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  262. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  263. si non extructis foret alte nubibus aether.
  264. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  265. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  266. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  267. semina habere cavas nubes et multa necessest
  268. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  269. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  270. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  271. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  272. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  273. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  274. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  275. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  276. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  277. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  278. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  279. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  280. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  281. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  282. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  283. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  284. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  285. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  286. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  287. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  288. tantus discidio nubis ventique procella
  289. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  290. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  291. incidit in validam maturo culmine nubem;
  292. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  293. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  294. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  295. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  296. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  297. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  298. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  299. atque alia ex ipso conradens portat
  300. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  301. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  302. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  303. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  304. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  305. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  306. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  307. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  308. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  309. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  310. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  311. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  312. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  313. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  314. nec temere omnino plane vis frigida venti
  315. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  316. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  317. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  318. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  319. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  320. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  321. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  322. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  323. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  324. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  325. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  326. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  327. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  328. non igitur multis offensibus in remorando
  329. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  330. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  331. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  332. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  333. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  334. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  335. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  336. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  337. et validas auget viris et roborat ictum;
  338. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  339. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  340. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  341. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  342. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  343. incolumisque venit per res atque integra transit
  344. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  345. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  346. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  347. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  348. conferve facit, e parvis quia facta minute
  349. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  350. quae facile insinuantur et insinuata repente
  351. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  352. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  353. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  354. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  355. frigore enim desunt ignes ventique calore
  356. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  357. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  358. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  359. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  360. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  361. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  362. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  363. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  364. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  365. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  366. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  367. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  368. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  369. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  370. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  371. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  372. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  373. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  374. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  375. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  376. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  377. indicia occultae divum perquirere mentis,
  378. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  379. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  380. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  381. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  382. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  383. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  384. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  385. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  386. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  387. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  388. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  389. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  390. turbine caelesti subito correptus et igni?
  391. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  392. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  393. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  394. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  395. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  396. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  397. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  398. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  399. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  400. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  401. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  402. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  403. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  404. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  405. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  406. et simul in multas partis qui credere possis
  407. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  408. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  409. at saepest numero factum fierique necessest,
  410. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  411. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  412. postremo cur sancta deum delubra suasque
  413. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  414. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  415. demit imaginibus violento volnere honorem?
  416. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  417. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  418. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  419. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  420. in mare qua missi veniant ratione superne.
  421. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  422. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  423. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  424. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  425. navigia in summum veniant vexata periclum.
  426. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  427. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  428. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  429. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  430. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  431. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  432. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  433. versabundus enim turbo descendit et illam
  434. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  435. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  436. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  437. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  438. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  439. vertex conradens ex semina nubis
  440. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  441. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  442. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  443. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  444. officere in terris, apparet crebrius idem
  445. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  446. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  447. hoc super in caeli spatio coiere repente
  448. asperiora, modis quae possint indupedita
  449. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  450. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  451. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  452. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  453. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  454. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  455. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  456. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  457. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  458. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  459. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  460. hic demum fit uti turba maiore coorta
  461. et condensa queant apparere et simul ipso
  462. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  463. nam loca declarat sursum ventosa patere
  464. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  465. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  466. corpora naturam declarant litore vestis
  467. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  468. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  469. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  470. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  471. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  472. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  473. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  474. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  475. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  476. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  477. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  478. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  479. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  480. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  481. esse infinitam docui, quantaque volarent
  482. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  483. immemorabile per spatium transire solerent.
  484. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  485. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  486. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  487. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  488. et quasi per magni circum spiracula mundi
  489. exitus introitusque elementis redditus extat.
  490. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  491. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  492. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  493. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  494. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  495. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  496. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  497. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  498. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  499. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  500. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  501. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  502. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  503. multa modis multis convenere undique adaucta,
  504. confertae nubes umorem mittere certant
  505. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  506. copia nimborum turba maiore coacta
  507. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  508. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  509. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  510. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  511. cera super calido tabescens multa liquescat.
  512. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  513. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  514. at retinere diu pluviae longumque morari
  515. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  516. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  517. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  518. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  519. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  520. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  521. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  522. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  523. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  524. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  525. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  526. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  527. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  528. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  529. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  530. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  531. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  532. supter item ut supera ventosis undique plenam
  533. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  534. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  535. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  536. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  537. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  538. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  539. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  540. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  541. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  542. concussu late disserpunt inde tremores.
  543. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  544. tecta viam propter non magno pondere tota,
  545. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  546. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  547. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  548. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  549. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  550. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  551. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  552. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  553. collectus parte ex una procumbit et urget
  554. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  555. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  556. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  557. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  558. inclinata minent in eandem prodita partem
  559. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  560. et metuunt magni naturam credere mundi
  561. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  562. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  563. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  564. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  565. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  566. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  567. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  568. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  569. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  570. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  571. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  572. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  573. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  574. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  575. in loca se cava terrai coniecit ibique
  576. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  577. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  578. exagitata foras erumpitur et simul altam
  579. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  580. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  581. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  582. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  583. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  584. motibus in terris et multae per mare pessum
  585. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  586. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  587. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  588. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  589. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  590. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  591. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  592. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  593. terrai ne dissoluat natura repente,
  594. neu distracta suum late dispandat hiatum
  595. idque suis confusa velit complere ruinis.
  596. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  597. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  598. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  599. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  600. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  601. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  602. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  603. ---
  604. Principio mare mirantur non reddere maius
  605. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  606. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  607. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  608. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  609. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  610. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  611. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  612. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  613. quippe videmus enim vestis umore madentis
  614. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  615. at pelage multa et late substrata videmus.
  616. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  617. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  618. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  619. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  620. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  621. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  622. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  623. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  624. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  625. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  626. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  627. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  628. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  629. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  630. in terras itidem manare ex aequore salso;
  631. percolatur enim virus retroque remanat
  632. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  633. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  634. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  635. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  636. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  637. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  638. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  639. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  640. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  641. cernentes pavida complebant pectora cura,
  642. quid moliretur rerum natura novarum.
  643. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  644. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  645. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  646. et videas caelum summai totius unum
  647. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  648. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  649. quod bene propositum si plane contueare
  650. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  651. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  652. accepit calido febrim fervore coortam
  653. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  654. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  655. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  656. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  657. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  658. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  659. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  660. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  661. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  662. ex infinito satis omnia suppeditare,
  663. unde repente queat tellus concussa moveri
  664. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  665. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  666. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  667. et tempestates pluviae graviore coortu
  668. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  669. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  670. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  671. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  672. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  673. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  674. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  675. nil sint ad summam summai totius omnem.
  676. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  677. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  678. expediam. primum totius subcava montis
  679. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  680. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  681. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  682. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  683. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  684. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  685. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  686. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  687. differt et crassa volvit caligine fumum
  688. extruditque simul mirando pondere saxa;
  689. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  690. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  691. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  692. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  693. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  694. ---
  695. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  696. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  697. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  698. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  699. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  700. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  701. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  702. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  703. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  704. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  705. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  706. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  707. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  708. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  709. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  710. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  711. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  712. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  713. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  714. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  715. cogentes sursus replent coguntque manere.