De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  2. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  3. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  4. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  5. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  6. quorum operum causas nulla ratione videre
  7. possunt ac fieri divino numine rentur.
  8. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  9. propterea quia concurrunt sublime volantes
  10. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  11. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  12. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  13. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  14. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  15. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  16. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  17. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  18. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  19. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  20. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  21. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  22. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  23. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  24. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  25. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  26. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  27. verberibus venti versant planguntque per auras.
  28. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  29. frontibus adversis possint quam de latere ire
  30. diverso motu radentes corpora tractim,
  31. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  32. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  33. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  34. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  35. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  36. cum subito validi venti conlecta procella
  37. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  38. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  39. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  40. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  41. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  42. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  43. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  44. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  45. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  46. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  47. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  48. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  49. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  50. perscindat nubem perfringens impete recto;
  51. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  52. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  53. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  54. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  55. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  56. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  57. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  58. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  59. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  60. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  61. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  62. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  63. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  64. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  65. turbine ventorum comburens impete magno;
  66. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  67. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  68. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  69. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  70. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  71. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  72. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  73. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  74. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  75. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  76. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  77. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  78. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  79. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  80. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  81. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  82. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  83. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  84. e simili causa, concursu natus eodem.
  85. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  86. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  87. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  88. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  89. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  90. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  91. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  92. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  93. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  94. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  95. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  96. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  97. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  98. extructis aliis alias super impete miro.
  99. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  100. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  101. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  102. nubila portabunt venti transversa per auras,
  103. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  104. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  105. in statione locata sepultis undique ventis;
  106. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  107. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  108. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  109. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  110. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  111. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  112. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  113. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  114. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  115. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  116. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  117. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  118. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  119. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  120. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  121. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  122. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  123. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  124. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  125. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  126. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  127. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  128. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  129. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  130. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  131. Quod superest, quali natura praedita constent
  132. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  133. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  134. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  135. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  136. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  137. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  138. constituit natura minutis mobilibusque
  139. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  140. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  141. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  142. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  143. curat item vasis integris vina repente
  144. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  145. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  146. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  147. mobiliter soluens differt primordia vini.
  148. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  149. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  150. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  151. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  152. fiant ut possint ictu discludere turris,
  153. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  154. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  155. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  156. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  157. expediam neque te in promissis plura morabor.
  158. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  159. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  160. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  161. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  162. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  163. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  164. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  165. adeo tetra nimborum nocte coorta
  166. inpendent atrae formidinis ora superne,
  167. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  168. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  169. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  170. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  171. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  172. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  173. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  174. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  175. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  176. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  177. multa forent multis exempto nubila sole;
  178. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  179. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  180. si non extructis foret alte nubibus aether.
  181. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  182. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  183. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  184. semina habere cavas nubes et multa necessest
  185. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  186. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  187. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  188. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  189. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  190. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  191. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  192. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  193. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  194. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  195. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  196. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  197. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  198. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  199. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  200. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  201. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  202. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  203. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  204. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  205. tantus discidio nubis ventique procella
  206. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  207. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  208. incidit in validam maturo culmine nubem;
  209. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  210. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  211. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  212. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  213. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  214. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  215. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  216. atque alia ex ipso conradens portat
  217. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  218. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  219. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  220. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  221. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  222. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  223. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  224. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  225. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  226. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  227. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  228. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  229. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  230. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  231. nec temere omnino plane vis frigida venti
  232. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  233. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  234. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  235. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  236. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  237. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  238. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  239. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  240. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  241. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  242. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  243. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  244. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  245. non igitur multis offensibus in remorando
  246. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  247. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  248. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  249. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  250. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  251. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  252. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  253. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  254. et validas auget viris et roborat ictum;
  255. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  256. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  257. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  258. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  259. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  260. incolumisque venit per res atque integra transit
  261. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  262. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  263. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  264. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  265. conferve facit, e parvis quia facta minute
  266. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  267. quae facile insinuantur et insinuata repente
  268. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  269. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  270. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  271. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  272. frigore enim desunt ignes ventique calore
  273. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  274. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  275. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  276. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  277. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  278. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  279. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  280. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  281. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  282. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  283. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  284. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  285. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  286. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  287. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  288. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  289. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  290. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  291. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  292. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  293. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  294. indicia occultae divum perquirere mentis,
  295. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  296. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  297. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  298. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  299. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  300. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  301. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  302. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  303. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  304. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  305. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  306. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  307. turbine caelesti subito correptus et igni?
  308. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  309. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  310. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  311. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  312. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  313. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  314. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  315. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  316. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  317. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  318. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  319. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  320. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  321. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  322. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  323. et simul in multas partis qui credere possis
  324. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  325. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  326. at saepest numero factum fierique necessest,
  327. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  328. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  329. postremo cur sancta deum delubra suasque
  330. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  331. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  332. demit imaginibus violento volnere honorem?
  333. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  334. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  335. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  336. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  337. in mare qua missi veniant ratione superne.
  338. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  339. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  340. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  341. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  342. navigia in summum veniant vexata periclum.
  343. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  344. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  345. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  346. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  347. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  348. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  349. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  350. versabundus enim turbo descendit et illam
  351. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  352. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  353. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  354. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  355. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  356. vertex conradens ex semina nubis
  357. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  358. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  359. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  360. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  361. officere in terris, apparet crebrius idem
  362. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  363. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  364. hoc super in caeli spatio coiere repente
  365. asperiora, modis quae possint indupedita
  366. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  367. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  368. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  369. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  370. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  371. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  372. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  373. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  374. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  375. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  376. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  377. hic demum fit uti turba maiore coorta
  378. et condensa queant apparere et simul ipso
  379. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  380. nam loca declarat sursum ventosa patere
  381. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  382. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  383. corpora naturam declarant litore vestis
  384. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  385. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  386. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  387. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  388. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  389. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  390. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  391. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  392. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  393. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  394. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  395. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  396. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  397. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  398. esse infinitam docui, quantaque volarent
  399. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  400. immemorabile per spatium transire solerent.
  401. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  402. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  403. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  404. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  405. et quasi per magni circum spiracula mundi
  406. exitus introitusque elementis redditus extat.
  407. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  408. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  409. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  410. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  411. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  412. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  413. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  414. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  415. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  416. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  417. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  418. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  419. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  420. multa modis multis convenere undique adaucta,
  421. confertae nubes umorem mittere certant
  422. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  423. copia nimborum turba maiore coacta
  424. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  425. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  426. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  427. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  428. cera super calido tabescens multa liquescat.
  429. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  430. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  431. at retinere diu pluviae longumque morari
  432. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  433. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  434. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  435. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  436. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  437. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  438. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  439. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  440. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  441. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  442. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  443. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  444. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  445. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  446. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  447. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  448. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  449. supter item ut supera ventosis undique plenam
  450. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  451. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  452. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  453. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  454. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  455. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  456. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  457. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  458. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  459. concussu late disserpunt inde tremores.
  460. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  461. tecta viam propter non magno pondere tota,
  462. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  463. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  464. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  465. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  466. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  467. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  468. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  469. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  470. collectus parte ex una procumbit et urget
  471. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  472. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  473. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  474. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  475. inclinata minent in eandem prodita partem
  476. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  477. et metuunt magni naturam credere mundi
  478. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  479. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  480. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  481. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  482. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  483. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  484. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  485. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  486. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  487. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  488. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  489. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  490. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  491. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  492. in loca se cava terrai coniecit ibique
  493. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  494. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  495. exagitata foras erumpitur et simul altam
  496. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  497. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  498. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  499. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  500. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  501. motibus in terris et multae per mare pessum
  502. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  503. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  504. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  505. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  506. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  507. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  508. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  509. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  510. terrai ne dissoluat natura repente,
  511. neu distracta suum late dispandat hiatum
  512. idque suis confusa velit complere ruinis.
  513. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  514. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  515. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  516. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  517. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  518. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  519. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  520. ---
  521. Principio mare mirantur non reddere maius
  522. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  523. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  524. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  525. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  526. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  527. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  528. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  529. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  530. quippe videmus enim vestis umore madentis
  531. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  532. at pelage multa et late substrata videmus.
  533. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  534. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  535. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  536. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  537. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  538. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  539. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  540. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  541. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  542. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  543. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  544. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  545. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  546. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  547. in terras itidem manare ex aequore salso;
  548. percolatur enim virus retroque remanat
  549. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  550. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  551. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  552. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  553. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  554. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  555. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  556. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  557. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  558. cernentes pavida complebant pectora cura,
  559. quid moliretur rerum natura novarum.
  560. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  561. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  562. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  563. et videas caelum summai totius unum
  564. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  565. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  566. quod bene propositum si plane contueare
  567. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  568. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  569. accepit calido febrim fervore coortam
  570. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  571. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  572. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  573. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  574. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  575. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  576. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  577. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  578. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  579. ex infinito satis omnia suppeditare,
  580. unde repente queat tellus concussa moveri
  581. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  582. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  583. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  584. et tempestates pluviae graviore coortu
  585. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  586. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  587. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  588. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  589. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  590. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  591. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  592. nil sint ad summam summai totius omnem.
  593. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  594. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  595. expediam. primum totius subcava montis
  596. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  597. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  598. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  599. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  600. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis