De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  2. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  3. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  4. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  5. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  6. quorum operum causas nulla ratione videre
  7. possunt ac fieri divino numine rentur.
  8. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  9. propterea quia concurrunt sublime volantes
  10. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  11. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  12. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  13. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  14. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  15. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  16. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  17. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  18. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  19. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  20. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  21. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  22. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  23. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  24. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  25. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  26. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  27. verberibus venti versant planguntque per auras.
  28. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  29. frontibus adversis possint quam de latere ire
  30. diverso motu radentes corpora tractim,
  31. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  32. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  33. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  34. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  35. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  36. cum subito validi venti conlecta procella
  37. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  38. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  39. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  40. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  41. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  42. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  43. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  44. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  45. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  46. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  47. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  48. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  49. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  50. perscindat nubem perfringens impete recto;
  51. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  52. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  53. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  54. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  55. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  56. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  57. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  58. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  59. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  60. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  61. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  62. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  63. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  64. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  65. turbine ventorum comburens impete magno;
  66. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  67. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  68. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  69. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  70. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  71. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  72. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  73. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  74. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  75. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  76. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  77. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  78. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  79. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  80. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  81. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  82. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  83. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  84. e simili causa, concursu natus eodem.
  85. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  86. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  87. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  88. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  89. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  90. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  91. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  92. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  93. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  94. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  95. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  96. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  97. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  98. extructis aliis alias super impete miro.
  99. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  100. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  101. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  102. nubila portabunt venti transversa per auras,
  103. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  104. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  105. in statione locata sepultis undique ventis;
  106. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  107. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  108. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  109. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  110. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  111. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  112. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  113. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  114. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  115. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  116. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  117. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  118. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  119. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  120. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  121. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  122. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.