De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis corpora per totum consurgere fontem
  2. et simul exspirare foras exireque in auras,
  3. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  4. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  5. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  6. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  7. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  8. et multis aliis praebet regionibus aequor
  9. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  10. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  11. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  12. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  13. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  14. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  15. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  16. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  17. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  18. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  19. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  20. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  21. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  22. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  23. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  24. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  25. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  26. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  27. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  28. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  29. ordine demisso levibus iactarier auris,
  30. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  31. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  32. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  33. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  34. ipsius rei rationem reddere possis,
  35. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  36. quo magis attentas auris animumque reposco.
  37. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  38. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  39. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  40. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  41. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  42. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  43. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  44. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  45. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  46. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  47. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  48. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  49. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  50. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  51. cernere odorari licet et sentire sonare.
  52. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  53. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  54. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  55. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  56. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  57. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  58. principio fit ut in speluncis saxa superna
  59. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  60. manat item nobis e toto corpore sudor,
  61. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  62. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  63. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  64. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  65. sentimus, sentimus item transire per aurum
  66. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  67. denique per dissaepta domorum saxea voces