De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  2. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  3. semina de terraque necessest funditus ipsa
  4. ignis corpora per totum consurgere fontem
  5. et simul exspirare foras exireque in auras,
  6. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  7. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  8. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  9. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  10. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  11. et multis aliis praebet regionibus aequor
  12. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  13. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  14. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  15. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  16. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  17. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  18. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  19. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  20. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  21. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  22. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  23. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  24. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  25. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  26. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  27. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  28. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  29. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  30. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  31. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  32. ordine demisso levibus iactarier auris,
  33. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  34. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  35. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  36. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  37. ipsius rei rationem reddere possis,
  38. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  39. quo magis attentas auris animumque reposco.
  40. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  41. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  42. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  43. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  44. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  45. aequoris, exesor moerorum, litora propter;