De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  2. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  3. taedaque consimili ratione accensa per undas
  4. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  5. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  6. semina de terraque necessest funditus ipsa
  7. ignis corpora per totum consurgere fontem
  8. et simul exspirare foras exireque in auras,
  9. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  10. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  11. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  12. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  13. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  14. et multis aliis praebet regionibus aequor
  15. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  16. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  17. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  18. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  19. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  20. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  21. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  22. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  23. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  24. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  25. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  26. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  27. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  28. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  29. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  30. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  31. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  32. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  33. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  34. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  35. ordine demisso levibus iactarier auris,
  36. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  37. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  38. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  39. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  40. ipsius rei rationem reddere possis,
  41. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  42. quo magis attentas auris animumque reposco.
  43. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  44. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  45. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  46. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  47. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  48. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  49. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  50. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  51. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  52. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  53. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  54. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  55. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  56. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  57. cernere odorari licet et sentire sonare.
  58. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  59. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  60. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  61. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  62. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  63. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  64. principio fit ut in speluncis saxa superna
  65. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  66. manat item nobis e toto corpore sudor,
  67. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  68. diditur in venas cibus omnis, auget alitque