De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  2. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  3. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  4. taedaque consimili ratione accensa per undas
  5. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  6. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  7. semina de terraque necessest funditus ipsa
  8. ignis corpora per totum consurgere fontem
  9. et simul exspirare foras exireque in auras,
  10. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  11. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  12. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  13. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  14. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  15. et multis aliis praebet regionibus aequor
  16. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  17. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  18. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  19. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  20. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  21. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  22. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  23. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  24. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  25. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  26. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  27. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  28. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  29. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  30. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  31. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  32. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  33. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  34. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  35. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  36. ordine demisso levibus iactarier auris,
  37. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  38. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  39. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  40. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  41. ipsius rei rationem reddere possis,
  42. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  43. quo magis attentas auris animumque reposco.
  44. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  45. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  46. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  47. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  48. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  49. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  50. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  51. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  52. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  53. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  54. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  55. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  56. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  57. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  58. cernere odorari licet et sentire sonare.
  59. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  60. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  61. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  62. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  63. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  64. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  65. principio fit ut in speluncis saxa superna
  66. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  67. manat item nobis e toto corpore sudor,
  68. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  69. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  70. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  71. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  72. sentimus, sentimus item transire per aurum
  73. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  74. denique per dissaepta domorum saxea voces
  75. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  76. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  77. denique qua circum caeli lorica ,
  78. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  79. et tempestate in terra caeloque coorta
  80. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  81. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  82. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  83. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  84. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  85. principio terram sol excoquit et facit are,
  86. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  87. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  88. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  89. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  90. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  91. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  92. at coria et carnem mollit durata calore.
  93. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  94. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  95. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  96. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  97. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  98. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  99. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  100. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  101. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  102. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  103. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  104. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  105. dissimili inter se natura praedita debent
  106. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  107. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  108. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  109. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  110. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  111. scilicet id fieri cogit natura viarum
  112. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  113. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  114. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  115. argentoque foras aliud vitroque meare;
  116. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  117. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  118. scilicet id fieri cogit natura viarum
  119. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  120. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  121. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  122. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  123. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  124. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  125. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  126. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  127. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  128. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  129. in medio locus, extemplo primordia ferri
  130. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  131. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  132. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  133. indupedita suis arte conexa cohaeret
  134. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  135. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  136. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  137. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  138. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  139. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  140. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  141. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  142. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  143. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  144. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  145. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  146. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  147. quod, simul a fronte est anelli rarior
  148. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  149. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  150. a tergo quasi provehat atque propellat.
  151. semper enim circum positus res verberat ;
  152. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  153. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  154. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  155. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  156. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  157. denique res omnes debent in corpore habere
  158. , quandoquidem raro sunt corpore et
  159. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  160. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  161. sollicito motu semper iactatur eoque
  162. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  163. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  164. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  165. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  166. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  167. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  168. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  169. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  170. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  171. aere interposito discordia tanta creatur
  172. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  173. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  174. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  175. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  176. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  177. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  178. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  179. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  180. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  181. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  182. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  183. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  184. lignea materies in quo genere esse videtur.
  185. interutrasque igitur ferri natura locata
  186. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  187. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  188. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  189. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  190. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  191. saxa vides primum sola colescere calce.
  192. glutine materies taurino iungitur una,
  193. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  194. quam laxare queant compages taurea vincla.
  195. vitigeni latices aquai fontibus audent
  196. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  197. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  198. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  199. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  200. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  201. denique res auro non aurum copulat una,
  202. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  203. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  204. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  205. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  206. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  207. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  208. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  209. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  210. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  211. inter se quaedam possint coplata teneri;
  212. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  213. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  214. mortiferam possit cladem conflare coorta
  215. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  216. expediam, primum multarum semina rerum
  217. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  218. et contra quae sint morbo mortique necessest
  219. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  220. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  221. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  222. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  223. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  224. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  225. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  226. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  227. temptari procul a patria qui cumque domoque
  228. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  229. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  230. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  231. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  232. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  233. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  234. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  235. tum color et facies hominum distare videntur
  236. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  237. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  238. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  239. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  240. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  241. partibus ac membris; varius concinnat id .
  242. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  243. commovet atque inimicus serpere coepit,
  244. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  245. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  246. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  247. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  248. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  249. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  250. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  251. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  252. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  253. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  254. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  255. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  256. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  257. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  258. an caelum nobis ultro natura corumptum
  259. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  260. quod nos adventu possit temptare recenti.
  261. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  262. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  263. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  264. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  265. permensus multum camposque natantis,
  266. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  267. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  268. principio caput incensum fervore gerebant
  269. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  270. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  271. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  272. atque animi interpres manabat lingua cruore
  273. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  274. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  275. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  276. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  277. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  278. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  279. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  280. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  281. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  282. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  283. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  284. corripere adsidue nervos et membra coactans
  285. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  286. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  287. corporis in summo summam fervescere partem,
  288. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  289. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  290. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  291. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  292. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  293. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  294. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  295. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  296. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  297. multi praecipites nymphis putealibus alte
  298. inciderunt ipso venientes ore patente:
  299. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  300. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  301. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  302. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  303. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  304. lumina versarent oculorum expertia somno.
  305. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  306. perturbata animi mens in maerore metuque,
  307. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  308. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  309. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  310. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  311. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  312. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  313. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  314. a pedibusque minutatim succedere frigus
  315. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  316. conpressae nares, nasi primoris acumen
  317. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  318. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  319. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  320. octavoque fere candenti lumine solis
  321. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  322. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  323. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  324. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  325. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  326. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  327. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  328. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  329. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  330. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  331. et graviter partim metuentes limina leti
  332. vivebant ferro privati parte virili,
  333. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  334. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  335. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  336. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  337. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  338. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  339. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  340. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  341. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  342. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  343. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  344. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  345. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  346. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  347. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  348. incomitata rapi certabant funera vasta
  349. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  350. nam quod ali dederat vitalis auras
  351. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  352. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  353. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  354. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  355. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  356. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  357. funera respectans animam amittebat ibidem.
  358. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  359. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  360. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  361. idque vel in primis cumulabat funere funus
  362. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  363. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  364. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  365. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  366. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  367. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  368. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  369. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  370. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  371. et robustus item curvi moderator aratri
  372. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  373. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  374. exanimis pueris super exanimata parentum
  375. corpora non numquam posses retroque videre
  376. matribus et patribus natos super edere vitam.
  377. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  378. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  379. copia conveniens ex omni morbida parte.
  380. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  381. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  382. multa siti prostrata viam per proque voluta
  383. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  384. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  385. multaque per populi passim loca prompta viasque
  386. languida semanimo cum corpore membra videres
  387. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  388. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  389. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  390. omnia denique sancta deum delubra replerat
  391. corporibus mors exanimis onerataque passim
  392. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  393. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  394. nec iam religio divom nec numina magni
  395. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.