De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  2. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  3. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  4. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  5. taedaque consimili ratione accensa per undas
  6. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  7. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  8. semina de terraque necessest funditus ipsa
  9. ignis corpora per totum consurgere fontem
  10. et simul exspirare foras exireque in auras,
  11. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  12. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  13. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  14. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  15. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  16. et multis aliis praebet regionibus aequor
  17. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  18. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  19. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  20. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  21. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  22. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  23. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  24. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  25. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  26. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  27. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  28. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  29. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  30. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  31. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  32. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  33. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  34. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  35. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  36. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  37. ordine demisso levibus iactarier auris,
  38. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  39. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  40. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  41. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  42. ipsius rei rationem reddere possis,
  43. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  44. quo magis attentas auris animumque reposco.
  45. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  46. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  47. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  48. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  49. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  50. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  51. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  52. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  53. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  54. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  55. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  56. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  57. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  58. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  59. cernere odorari licet et sentire sonare.
  60. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  61. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  62. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  63. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  64. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  65. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  66. principio fit ut in speluncis saxa superna
  67. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  68. manat item nobis e toto corpore sudor,
  69. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  70. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  71. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  72. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  73. sentimus, sentimus item transire per aurum
  74. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  75. denique per dissaepta domorum saxea voces
  76. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  77. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  78. denique qua circum caeli lorica ,
  79. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  80. et tempestate in terra caeloque coorta
  81. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  82. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.