De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  2. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  3. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  4. praeterea solis radiis iactatur aquai
  5. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  6. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  7. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  8. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  9. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  10. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  11. taedaque consimili ratione accensa per undas
  12. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  13. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  14. semina de terraque necessest funditus ipsa
  15. ignis corpora per totum consurgere fontem
  16. et simul exspirare foras exireque in auras,
  17. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  18. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  19. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  20. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  21. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  22. et multis aliis praebet regionibus aequor
  23. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  24. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  25. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  26. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  27. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  28. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  29. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  30. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  31. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  32. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  33. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  34. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  35. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  36. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  37. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  38. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  39. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  40. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  41. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  42. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  43. ordine demisso levibus iactarier auris,
  44. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  45. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  46. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  47. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  48. ipsius rei rationem reddere possis,
  49. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  50. quo magis attentas auris animumque reposco.
  51. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  52. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  53. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  54. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  55. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  56. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  57. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  58. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  59. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  60. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  61. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  62. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  63. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  64. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  65. cernere odorari licet et sentire sonare.
  66. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  67. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  68. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  69. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  70. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  71. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  72. principio fit ut in speluncis saxa superna
  73. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  74. manat item nobis e toto corpore sudor,
  75. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  76. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  77. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  78. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  79. sentimus, sentimus item transire per aurum
  80. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  81. denique per dissaepta domorum saxea voces
  82. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  83. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  84. denique qua circum caeli lorica ,
  85. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  86. et tempestate in terra caeloque coorta
  87. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  88. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  89. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  90. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  91. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  92. principio terram sol excoquit et facit are,
  93. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  94. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  95. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  96. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  97. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  98. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  99. at coria et carnem mollit durata calore.
  100. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  101. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  102. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  103. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  104. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;