De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  2. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  3. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  4. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  5. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  6. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  7. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  8. quorum operum causas nulla ratione videre
  9. possunt ac fieri divino numine rentur.
  10. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  11. propterea quia concurrunt sublime volantes
  12. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  13. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  14. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  15. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  16. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  17. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  18. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  19. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  20. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  21. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  22. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  23. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  24. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  25. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  26. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  27. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  28. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  29. verberibus venti versant planguntque per auras.
  30. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  31. frontibus adversis possint quam de latere ire
  32. diverso motu radentes corpora tractim,
  33. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  34. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  35. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  36. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  37. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  38. cum subito validi venti conlecta procella
  39. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  40. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  41. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  42. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  43. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  44. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  45. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  46. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  47. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  48. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  49. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  50. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  51. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  52. perscindat nubem perfringens impete recto;
  53. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  54. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  55. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  56. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  57. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  58. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  59. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  60. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  61. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  62. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  63. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  64. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  65. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  66. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  67. turbine ventorum comburens impete magno;
  68. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  69. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  70. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  71. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  72. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  73. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  74. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  75. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  76. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  77. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  78. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  79. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  80. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  81. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  82. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  83. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  84. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  85. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  86. e simili causa, concursu natus eodem.
  87. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  88. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  89. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  90. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  91. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  92. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  93. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  94. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  95. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  96. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  97. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  98. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  99. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  100. extructis aliis alias super impete miro.
  101. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  102. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  103. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  104. nubila portabunt venti transversa per auras,
  105. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  106. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  107. in statione locata sepultis undique ventis;
  108. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  109. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  110. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  111. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  112. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  113. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  114. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  115. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  116. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  117. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  118. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  119. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  120. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  121. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  122. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  123. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  124. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  125. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  126. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  127. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  128. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  129. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  130. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  131. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  132. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  133. Quod superest, quali natura praedita constent
  134. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  135. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  136. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  137. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  138. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  139. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  140. constituit natura minutis mobilibusque
  141. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  142. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  143. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  144. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  145. curat item vasis integris vina repente
  146. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  147. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  148. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  149. mobiliter soluens differt primordia vini.
  150. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  151. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  152. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  153. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  154. fiant ut possint ictu discludere turris,
  155. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  156. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  157. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  158. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  159. expediam neque te in promissis plura morabor.
  160. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  161. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  162. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  163. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  164. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  165. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  166. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  167. adeo tetra nimborum nocte coorta
  168. inpendent atrae formidinis ora superne,
  169. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  170. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  171. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  172. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  173. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  174. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  175. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  176. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  177. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  178. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  179. multa forent multis exempto nubila sole;
  180. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  181. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  182. si non extructis foret alte nubibus aether.
  183. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  184. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  185. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  186. semina habere cavas nubes et multa necessest
  187. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  188. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  189. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  190. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  191. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  192. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  193. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  194. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  195. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  196. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  197. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  198. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  199. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  200. opprimere ut caeli videantur templa superne.