De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  2. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  3. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  4. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  5. et rare fecit calido miscente vapore,
  6. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  7. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  8. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  9. praeterea solis radiis iactatur aquai
  10. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  11. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  12. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  13. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  14. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  15. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  16. taedaque consimili ratione accensa per undas
  17. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  18. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  19. semina de terraque necessest funditus ipsa
  20. ignis corpora per totum consurgere fontem
  21. et simul exspirare foras exireque in auras,
  22. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  23. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  24. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  25. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  26. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  27. et multis aliis praebet regionibus aequor
  28. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  29. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  30. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  31. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  32. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  33. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  34. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  35. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  36. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  37. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  38. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  39. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  40. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  41. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  42. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  43. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,