De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  2. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  3. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  4. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  5. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  6. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  7. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  8. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  9. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  10. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  11. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  12. et rare fecit calido miscente vapore,
  13. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  14. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  15. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  16. praeterea solis radiis iactatur aquai
  17. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  18. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  19. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  20. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  21. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  22. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  23. taedaque consimili ratione accensa per undas
  24. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  25. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  26. semina de terraque necessest funditus ipsa
  27. ignis corpora per totum consurgere fontem
  28. et simul exspirare foras exireque in auras,
  29. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  30. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  31. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  32. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  33. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  34. et multis aliis praebet regionibus aequor
  35. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  36. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  37. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  38. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  39. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  40. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  41. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  42. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  43. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  44. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  45. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  46. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  47. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  48. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  49. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  50. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  51. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  52. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  53. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  54. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  55. ordine demisso levibus iactarier auris,
  56. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  57. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  58. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  59. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  60. ipsius rei rationem reddere possis,
  61. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  62. quo magis attentas auris animumque reposco.
  63. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  64. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  65. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  66. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  67. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  68. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  69. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  70. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  71. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  72. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  73. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  74. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  75. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  76. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  77. cernere odorari licet et sentire sonare.
  78. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  79. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  80. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  81. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  82. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  83. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  84. principio fit ut in speluncis saxa superna
  85. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  86. manat item nobis e toto corpore sudor,
  87. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  88. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  89. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  90. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  91. sentimus, sentimus item transire per aurum
  92. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  93. denique per dissaepta domorum saxea voces
  94. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  95. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  96. denique qua circum caeli lorica ,
  97. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  98. et tempestate in terra caeloque coorta
  99. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  100. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  101. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  102. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  103. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  104. principio terram sol excoquit et facit are,
  105. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  106. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  107. denique cera lique fit in eius posta vapore.