De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non quierit calidum supera de reddere parte,
  2. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  3. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  4. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  5. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  6. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  7. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  8. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  9. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  10. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  11. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  12. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  13. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  14. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  15. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  16. et rare fecit calido miscente vapore,
  17. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  18. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  19. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  20. praeterea solis radiis iactatur aquai
  21. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  22. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  23. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  24. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  25. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  26. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  27. taedaque consimili ratione accensa per undas
  28. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  29. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  30. semina de terraque necessest funditus ipsa
  31. ignis corpora per totum consurgere fontem
  32. et simul exspirare foras exireque in auras,
  33. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  34. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  35. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  36. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  37. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  38. et multis aliis praebet regionibus aequor
  39. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  40. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  41. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  42. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  43. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  44. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  45. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  46. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  47. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  48. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  49. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  50. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  51. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  52. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  53. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  54. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  55. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  56. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  57. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  58. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  59. ordine demisso levibus iactarier auris,
  60. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  61. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  62. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  63. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  64. ipsius rei rationem reddere possis,
  65. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  66. quo magis attentas auris animumque reposco.
  67. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  68. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  69. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  70. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  71. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  72. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  73. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  74. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  75. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  76. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  77. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  78. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  79. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  80. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  81. cernere odorari licet et sentire sonare.
  82. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  83. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  84. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  85. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  86. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  87. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  88. principio fit ut in speluncis saxa superna
  89. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  90. manat item nobis e toto corpore sudor,
  91. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  92. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  93. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  94. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  95. sentimus, sentimus item transire per aurum
  96. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  97. denique per dissaepta domorum saxea voces
  98. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  99. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  100. denique qua circum caeli lorica ,
  101. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  102. et tempestate in terra caeloque coorta
  103. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  104. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  105. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  106. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  107. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  108. principio terram sol excoquit et facit are,
  109. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  110. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  111. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  112. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  113. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  114. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  115. at coria et carnem mollit durata calore.
  116. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  117. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  118. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  119. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  120. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  121. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  122. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  123. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  124. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  125. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  126. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  127. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  128. dissimili inter se natura praedita debent
  129. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  130. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  131. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  132. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  133. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  134. scilicet id fieri cogit natura viarum
  135. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  136. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  137. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  138. argentoque foras aliud vitroque meare;
  139. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  140. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  141. scilicet id fieri cogit natura viarum
  142. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  143. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  144. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  145. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  146. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  147. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  148. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  149. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  150. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  151. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  152. in medio locus, extemplo primordia ferri
  153. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  154. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  155. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  156. indupedita suis arte conexa cohaeret
  157. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  158. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  159. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  160. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  161. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  162. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  163. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  164. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  165. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  166. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  167. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  168. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  169. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  170. quod, simul a fronte est anelli rarior
  171. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  172. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  173. a tergo quasi provehat atque propellat.
  174. semper enim circum positus res verberat ;
  175. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  176. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  177. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  178. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  179. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  180. denique res omnes debent in corpore habere
  181. , quandoquidem raro sunt corpore et
  182. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  183. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  184. sollicito motu semper iactatur eoque
  185. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  186. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  187. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  188. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  189. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  190. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  191. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  192. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  193. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  194. aere interposito discordia tanta creatur
  195. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  196. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  197. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  198. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  199. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  200. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  201. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  202. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  203. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  204. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  205. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  206. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  207. lignea materies in quo genere esse videtur.
  208. interutrasque igitur ferri natura locata
  209. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  210. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  211. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  212. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  213. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  214. saxa vides primum sola colescere calce.
  215. glutine materies taurino iungitur una,
  216. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  217. quam laxare queant compages taurea vincla.
  218. vitigeni latices aquai fontibus audent
  219. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  220. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  221. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  222. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  223. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  224. denique res auro non aurum copulat una,
  225. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  226. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  227. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  228. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  229. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  230. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  231. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  232. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  233. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  234. inter se quaedam possint coplata teneri;
  235. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  236. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  237. mortiferam possit cladem conflare coorta
  238. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  239. expediam, primum multarum semina rerum
  240. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  241. et contra quae sint morbo mortique necessest
  242. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  243. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  244. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  245. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  246. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  247. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  248. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  249. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  250. temptari procul a patria qui cumque domoque
  251. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  252. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  253. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  254. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  255. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  256. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  257. quattuor a ventis et caeli partibus esse,