De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sole putant subter terras fervescere partim,
  2. nox ubi terribili terras caligine texit.
  3. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  4. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  5. non quierit calidum supera de reddere parte,
  6. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  7. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  8. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  9. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  10. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  11. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  12. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  13. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  14. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  15. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  16. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  17. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  18. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  19. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  20. et rare fecit calido miscente vapore,
  21. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  22. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  23. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  24. praeterea solis radiis iactatur aquai
  25. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  26. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  27. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  28. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  29. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  30. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  31. taedaque consimili ratione accensa per undas
  32. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  33. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  34. semina de terraque necessest funditus ipsa
  35. ignis corpora per totum consurgere fontem
  36. et simul exspirare foras exireque in auras,
  37. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  38. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  39. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  40. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  41. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  42. et multis aliis praebet regionibus aequor
  43. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  44. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  45. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  46. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  47. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  48. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  49. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  50. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  51. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  52. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  53. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  54. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  55. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  56. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  57. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  58. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  59. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  60. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  61. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  62. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  63. ordine demisso levibus iactarier auris,
  64. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  65. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  66. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  67. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  68. ipsius rei rationem reddere possis,
  69. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  70. quo magis attentas auris animumque reposco.
  71. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  72. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  73. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  74. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  75. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  76. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  77. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  78. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  79. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  80. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  81. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  82. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  83. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  84. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  85. cernere odorari licet et sentire sonare.
  86. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  87. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  88. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  89. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  90. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  91. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  92. principio fit ut in speluncis saxa superna
  93. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  94. manat item nobis e toto corpore sudor,
  95. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  96. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  97. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  98. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  99. sentimus, sentimus item transire per aurum
  100. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  101. denique per dissaepta domorum saxea voces
  102. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  103. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  104. denique qua circum caeli lorica ,
  105. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  106. et tempestate in terra caeloque coorta
  107. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  108. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  109. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur