De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  2. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  3. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  4. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  5. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  6. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  7. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  8. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  9. sole putant subter terras fervescere partim,
  10. nox ubi terribili terras caligine texit.
  11. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  12. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  13. non quierit calidum supera de reddere parte,
  14. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  15. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  16. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  17. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  18. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  19. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  20. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  21. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  22. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  23. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  24. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  25. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  26. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  27. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  28. et rare fecit calido miscente vapore,
  29. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  30. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  31. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  32. praeterea solis radiis iactatur aquai
  33. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  34. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  35. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  36. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  37. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  38. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  39. taedaque consimili ratione accensa per undas
  40. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  41. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  42. semina de terraque necessest funditus ipsa
  43. ignis corpora per totum consurgere fontem
  44. et simul exspirare foras exireque in auras,
  45. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  46. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  47. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  48. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  49. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  50. et multis aliis praebet regionibus aequor
  51. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  52. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  53. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  54. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  55. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  56. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  57. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  58. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  59. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  60. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  61. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  62. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  63. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  64. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  65. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  66. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  67. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  68. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  69. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  70. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  71. ordine demisso levibus iactarier auris,
  72. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  73. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  74. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  75. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  76. ipsius rei rationem reddere possis,
  77. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  78. quo magis attentas auris animumque reposco.
  79. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  80. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  81. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  82. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  83. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  84. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  85. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  86. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  87. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  88. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  89. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  90. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  91. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  92. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  93. cernere odorari licet et sentire sonare.
  94. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  95. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  96. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  97. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  98. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  99. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  100. principio fit ut in speluncis saxa superna
  101. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  102. manat item nobis e toto corpore sudor,
  103. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  104. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  105. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  106. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  107. sentimus, sentimus item transire per aurum
  108. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  109. denique per dissaepta domorum saxea voces
  110. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  111. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  112. denique qua circum caeli lorica ,
  113. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  114. et tempestate in terra caeloque coorta
  115. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  116. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  117. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  118. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  119. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  120. principio terram sol excoquit et facit are,
  121. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  122. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  123. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  124. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  125. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  126. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  127. at coria et carnem mollit durata calore.
  128. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  129. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  130. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  131. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  132. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  133. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  134. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  135. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  136. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  137. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  138. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  139. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  140. dissimili inter se natura praedita debent
  141. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  142. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  143. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  144. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  145. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  146. scilicet id fieri cogit natura viarum
  147. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  148. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  149. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  150. argentoque foras aliud vitroque meare;
  151. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  152. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  153. scilicet id fieri cogit natura viarum
  154. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  155. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  156. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  157. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  158. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  159. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  160. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  161. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  162. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  163. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  164. in medio locus, extemplo primordia ferri
  165. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  166. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  167. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  168. indupedita suis arte conexa cohaeret
  169. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  170. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  171. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  172. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  173. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  174. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  175. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  176. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  177. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  178. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  179. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  180. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  181. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  182. quod, simul a fronte est anelli rarior
  183. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  184. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  185. a tergo quasi provehat atque propellat.
  186. semper enim circum positus res verberat ;
  187. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  188. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  189. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  190. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  191. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  192. denique res omnes debent in corpore habere
  193. , quandoquidem raro sunt corpore et
  194. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  195. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  196. sollicito motu semper iactatur eoque
  197. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  198. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  199. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  200. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  201. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  202. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  203. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  204. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  205. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  206. aere interposito discordia tanta creatur
  207. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  208. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  209. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  210. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  211. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  212. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  213. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  214. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  215. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  216. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  217. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  218. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  219. lignea materies in quo genere esse videtur.
  220. interutrasque igitur ferri natura locata
  221. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  222. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  223. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  224. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  225. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  226. saxa vides primum sola colescere calce.
  227. glutine materies taurino iungitur una,
  228. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  229. quam laxare queant compages taurea vincla.
  230. vitigeni latices aquai fontibus audent
  231. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  232. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  233. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  234. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  235. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  236. denique res auro non aurum copulat una,
  237. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  238. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  239. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  240. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  241. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  242. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  243. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  244. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  245. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  246. inter se quaedam possint coplata teneri;
  247. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  248. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  249. mortiferam possit cladem conflare coorta
  250. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  251. expediam, primum multarum semina rerum
  252. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  253. et contra quae sint morbo mortique necessest
  254. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  255. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  256. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  257. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  258. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  259. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  260. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  261. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  262. temptari procul a patria qui cumque domoque
  263. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  264. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  265. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  266. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  267. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  268. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  269. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  270. tum color et facies hominum distare videntur
  271. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  272. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  273. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  274. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  275. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  276. partibus ac membris; varius concinnat id .
  277. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  278. commovet atque inimicus serpere coepit,
  279. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  280. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  281. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  282. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  283. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  284. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  285. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  286. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  287. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  288. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  289. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  290. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  291. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  292. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  293. an caelum nobis ultro natura corumptum
  294. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  295. quod nos adventu possit temptare recenti.
  296. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  297. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  298. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  299. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  300. permensus multum camposque natantis,
  301. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  302. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  303. principio caput incensum fervore gerebant
  304. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  305. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  306. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  307. atque animi interpres manabat lingua cruore
  308. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  309. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  310. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  311. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  312. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  313. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  314. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  315. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  316. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  317. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  318. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  319. corripere adsidue nervos et membra coactans
  320. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  321. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  322. corporis in summo summam fervescere partem,
  323. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  324. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  325. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  326. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  327. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  328. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  329. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  330. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  331. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  332. multi praecipites nymphis putealibus alte
  333. inciderunt ipso venientes ore patente:
  334. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  335. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  336. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  337. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  338. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  339. lumina versarent oculorum expertia somno.
  340. multaque praeterea mortis tum signa dabantur: