De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  2. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  3. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  4. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  5. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  6. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  7. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  8. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  9. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  10. sole putant subter terras fervescere partim,
  11. nox ubi terribili terras caligine texit.
  12. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  13. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  14. non quierit calidum supera de reddere parte,
  15. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  16. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  17. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  18. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  19. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  20. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  21. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  22. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  23. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  24. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  25. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  26. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  27. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  28. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  29. et rare fecit calido miscente vapore,
  30. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  31. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  32. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  33. praeterea solis radiis iactatur aquai
  34. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  35. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  36. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  37. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  38. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  39. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  40. taedaque consimili ratione accensa per undas
  41. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  42. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  43. semina de terraque necessest funditus ipsa
  44. ignis corpora per totum consurgere fontem
  45. et simul exspirare foras exireque in auras,
  46. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  47. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  48. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  49. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  50. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  51. et multis aliis praebet regionibus aequor
  52. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  53. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  54. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  55. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  56. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  57. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  58. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  59. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  60. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  61. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  62. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  63. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  64. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  65. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  66. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  67. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  68. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  69. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  70. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  71. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  72. ordine demisso levibus iactarier auris,
  73. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  74. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  75. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  76. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  77. ipsius rei rationem reddere possis,
  78. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  79. quo magis attentas auris animumque reposco.
  80. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  81. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  82. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  83. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  84. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  85. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  86. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  87. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  88. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  89. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.