De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  2. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  3. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  4. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  5. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  6. scilicet in terram delabi pondere cogit
  7. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  8. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  9. ---
  10. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  11. arescit quia terra calore et semina si qua
  12. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  13. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  14. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  15. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  16. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  17. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  18. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  19. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  20. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  21. sole putant subter terras fervescere partim,
  22. nox ubi terribili terras caligine texit.
  23. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  24. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  25. non quierit calidum supera de reddere parte,
  26. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  27. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  28. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  29. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  30. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  31. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  32. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  33. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  34. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  35. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  36. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  37. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  38. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  39. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  40. et rare fecit calido miscente vapore,
  41. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  42. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  43. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  44. praeterea solis radiis iactatur aquai
  45. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  46. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  47. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  48. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  49. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  50. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  51. taedaque consimili ratione accensa per undas
  52. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  53. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  54. semina de terraque necessest funditus ipsa
  55. ignis corpora per totum consurgere fontem
  56. et simul exspirare foras exireque in auras,
  57. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  58. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  59. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  60. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  61. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  62. et multis aliis praebet regionibus aequor
  63. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  64. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  65. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  66. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  67. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  68. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  69. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  70. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  71. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  72. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  73. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  74. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  75. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  76. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  77. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  78. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  79. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  80. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  81. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  82. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  83. ordine demisso levibus iactarier auris,
  84. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  85. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  86. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  87. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  88. ipsius rei rationem reddere possis,
  89. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  90. quo magis attentas auris animumque reposco.
  91. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  92. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest