De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  2. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  3. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  4. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  5. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  6. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  7. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  8. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  9. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  10. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  11. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  12. quorum operum causas nulla ratione videre
  13. possunt ac fieri divino numine rentur.
  14. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  15. propterea quia concurrunt sublime volantes
  16. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  17. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  18. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  19. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  20. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  21. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  22. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  23. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  24. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  25. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  26. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  27. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  28. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  29. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  30. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  31. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  32. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  33. verberibus venti versant planguntque per auras.
  34. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  35. frontibus adversis possint quam de latere ire
  36. diverso motu radentes corpora tractim,
  37. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  38. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  39. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  40. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  41. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  42. cum subito validi venti conlecta procella
  43. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  44. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  45. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  46. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  47. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  48. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  49. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  50. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  51. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  52. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  53. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  54. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  55. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  56. perscindat nubem perfringens impete recto;
  57. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  58. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  59. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  60. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  61. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  62. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  63. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  64. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  65. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  66. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  67. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  68. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  69. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  70. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  71. turbine ventorum comburens impete magno;
  72. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  73. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  74. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  75. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  76. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  77. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  78. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  79. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  80. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  81. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  82. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  83. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  84. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  85. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  86. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  87. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  88. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  89. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  90. e simili causa, concursu natus eodem.
  91. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  92. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  93. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  94. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  95. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  96. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  97. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  98. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  99. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  100. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  101. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  102. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  103. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  104. extructis aliis alias super impete miro.
  105. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  106. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  107. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  108. nubila portabunt venti transversa per auras,
  109. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  110. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  111. in statione locata sepultis undique ventis;
  112. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  113. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  114. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  115. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  116. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  117. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  118. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  119. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  120. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  121. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  122. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  123. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  124. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  125. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  126. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  127. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  128. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  129. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  130. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  131. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  132. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  133. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  134. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  135. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  136. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  137. Quod superest, quali natura praedita constent
  138. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  139. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  140. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  141. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  142. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  143. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  144. constituit natura minutis mobilibusque
  145. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  146. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  147. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  148. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  149. curat item vasis integris vina repente
  150. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  151. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  152. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  153. mobiliter soluens differt primordia vini.
  154. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  155. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  156. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  157. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  158. fiant ut possint ictu discludere turris,
  159. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  160. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  161. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  162. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  163. expediam neque te in promissis plura morabor.
  164. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  165. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  166. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  167. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  168. quod tunc per totum concrescunt nubes,