De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  2. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  3. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  4. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  5. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  6. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  7. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  8. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  9. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  10. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  11. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  12. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  13. propterea quod magna mali fit copia circum.
  14. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  15. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  16. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  17. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  18. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  19. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  20. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  21. scilicet in terram delabi pondere cogit
  22. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  23. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  24. ---
  25. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  26. arescit quia terra calore et semina si qua
  27. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  28. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  29. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  30. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  31. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  32. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  33. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  34. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  35. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  36. sole putant subter terras fervescere partim,
  37. nox ubi terribili terras caligine texit.
  38. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  39. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  40. non quierit calidum supera de reddere parte,
  41. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  42. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  43. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  44. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  45. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  46. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  47. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  48. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  49. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  50. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  51. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  52. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  53. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  54. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  55. et rare fecit calido miscente vapore,
  56. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  57. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  58. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  59. praeterea solis radiis iactatur aquai
  60. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  61. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  62. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  63. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  64. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  65. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  66. taedaque consimili ratione accensa per undas
  67. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  68. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  69. semina de terraque necessest funditus ipsa
  70. ignis corpora per totum consurgere fontem
  71. et simul exspirare foras exireque in auras,
  72. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  73. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  74. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  75. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  76. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  77. et multis aliis praebet regionibus aequor
  78. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  79. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  80. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  81. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  82. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  83. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  84. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  85. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  86. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  87. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  88. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  89. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  90. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  91. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  92. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  93. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  94. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  95. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  96. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  97. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  98. ordine demisso levibus iactarier auris,
  99. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  100. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  101. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  102. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  103. ipsius rei rationem reddere possis,
  104. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  105. quo magis attentas auris animumque reposco.
  106. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  107. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  108. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  109. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  110. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  111. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  112. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  113. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  114. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  115. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  116. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  117. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  118. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  119. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  120. cernere odorari licet et sentire sonare.
  121. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  122. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  123. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  124. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  125. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  126. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  127. principio fit ut in speluncis saxa superna
  128. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  129. manat item nobis e toto corpore sudor,
  130. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  131. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  132. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  133. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  134. sentimus, sentimus item transire per aurum
  135. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  136. denique per dissaepta domorum saxea voces
  137. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  138. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  139. denique qua circum caeli lorica ,
  140. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  141. et tempestate in terra caeloque coorta
  142. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  143. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  144. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  145. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  146. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  147. principio terram sol excoquit et facit are,
  148. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  149. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  150. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  151. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  152. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  153. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  154. at coria et carnem mollit durata calore.
  155. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  156. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  157. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  158. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  159. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  160. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  161. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  162. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  163. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  164. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  165. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  166. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  167. dissimili inter se natura praedita debent
  168. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  169. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  170. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  171. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  172. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  173. scilicet id fieri cogit natura viarum
  174. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  175. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  176. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  177. argentoque foras aliud vitroque meare;
  178. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  179. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  180. scilicet id fieri cogit natura viarum
  181. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  182. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  183. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  184. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  185. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  186. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  187. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  188. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  189. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  190. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  191. in medio locus, extemplo primordia ferri
  192. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  193. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  194. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  195. indupedita suis arte conexa cohaeret
  196. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  197. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  198. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  199. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  200. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  201. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  202. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  203. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  204. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  205. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  206. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  207. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  208. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  209. quod, simul a fronte est anelli rarior
  210. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  211. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  212. a tergo quasi provehat atque propellat.
  213. semper enim circum positus res verberat ;
  214. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  215. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  216. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  217. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  218. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  219. denique res omnes debent in corpore habere
  220. , quandoquidem raro sunt corpore et
  221. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  222. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  223. sollicito motu semper iactatur eoque
  224. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  225. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  226. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  227. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  228. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  229. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  230. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  231. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  232. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  233. aere interposito discordia tanta creatur
  234. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  235. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  236. posterior lapidis venit aestus et omnia plena