De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam soleant et quam vitai copia desit,
  2. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  3. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  4. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  5. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  6. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  7. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  8. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  9. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  10. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  11. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  12. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  13. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  14. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  15. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  16. propterea quod magna mali fit copia circum.
  17. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  18. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  19. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  20. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  21. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  22. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  23. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  24. scilicet in terram delabi pondere cogit
  25. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  26. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  27. ---
  28. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  29. arescit quia terra calore et semina si qua
  30. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  31. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  32. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  33. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  34. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  35. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  36. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  37. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  38. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  39. sole putant subter terras fervescere partim,
  40. nox ubi terribili terras caligine texit.
  41. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  42. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  43. non quierit calidum supera de reddere parte,
  44. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  45. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  46. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  47. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  48. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  49. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  50. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  51. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  52. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  53. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  54. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  55. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  56. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  57. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  58. et rare fecit calido miscente vapore,
  59. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  60. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  61. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  62. praeterea solis radiis iactatur aquai
  63. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  64. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  65. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  66. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  67. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  68. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  69. taedaque consimili ratione accensa per undas
  70. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  71. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  72. semina de terraque necessest funditus ipsa
  73. ignis corpora per totum consurgere fontem
  74. et simul exspirare foras exireque in auras,
  75. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  76. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  77. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  78. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  79. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  80. et multis aliis praebet regionibus aequor
  81. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  82. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  83. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  84. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  85. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  86. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  87. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  88. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  89. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  90. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  91. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  92. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  93. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  94. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  95. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  96. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  97. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  98. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  99. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  100. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  101. ordine demisso levibus iactarier auris,
  102. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  103. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  104. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  105. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  106. ipsius rei rationem reddere possis,
  107. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  108. quo magis attentas auris animumque reposco.
  109. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  110. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  111. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  112. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  113. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  114. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  115. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  116. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  117. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  118. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  119. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  120. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  121. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  122. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  123. cernere odorari licet et sentire sonare.
  124. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  125. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  126. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  127. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  128. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  129. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  130. principio fit ut in speluncis saxa superna
  131. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  132. manat item nobis e toto corpore sudor,
  133. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  134. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  135. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  136. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  137. sentimus, sentimus item transire per aurum
  138. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  139. denique per dissaepta domorum saxea voces
  140. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  141. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  142. denique qua circum caeli lorica ,
  143. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  144. et tempestate in terra caeloque coorta
  145. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  146. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  147. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  148. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  149. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  150. principio terram sol excoquit et facit are,
  151. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  152. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  153. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  154. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  155. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  156. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  157. at coria et carnem mollit durata calore.
  158. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  159. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  160. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  161. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  162. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  163. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  164. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  165. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  166. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  167. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  168. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  169. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  170. dissimili inter se natura praedita debent
  171. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  172. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  173. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  174. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  175. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  176. scilicet id fieri cogit natura viarum
  177. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  178. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  179. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  180. argentoque foras aliud vitroque meare;
  181. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  182. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  183. scilicet id fieri cogit natura viarum
  184. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  185. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  186. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  187. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  188. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  189. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  190. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  191. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  192. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  193. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  194. in medio locus, extemplo primordia ferri
  195. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  196. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  197. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  198. indupedita suis arte conexa cohaeret
  199. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  200. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,