De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  2. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  3. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  4. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  5. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  6. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  7. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  8. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  9. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  10. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  11. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  12. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  13. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  14. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  15. quorum operum causas nulla ratione videre
  16. possunt ac fieri divino numine rentur.
  17. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  18. propterea quia concurrunt sublime volantes
  19. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  20. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  21. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  22. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  23. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  24. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  25. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  26. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  27. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  28. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  29. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  30. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  31. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  32. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  33. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  34. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  35. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  36. verberibus venti versant planguntque per auras.
  37. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  38. frontibus adversis possint quam de latere ire
  39. diverso motu radentes corpora tractim,
  40. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  41. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  42. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  43. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  44. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  45. cum subito validi venti conlecta procella
  46. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  47. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  48. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  49. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  50. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  51. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  52. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  53. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  54. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  55. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  56. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  57. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  58. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  59. perscindat nubem perfringens impete recto;
  60. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  61. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  62. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  63. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  64. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  65. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  66. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  67. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  68. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  69. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  70. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  71. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  72. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  73. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  74. turbine ventorum comburens impete magno;
  75. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  76. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  77. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  78. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  79. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  80. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  81. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  82. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  83. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  84. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  85. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  86. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  87. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  88. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  89. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  90. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  91. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  92. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  93. e simili causa, concursu natus eodem.
  94. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  95. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  96. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  97. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  98. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  99. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  100. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  101. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  102. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  103. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  104. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  105. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  106. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  107. extructis aliis alias super impete miro.
  108. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  109. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  110. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  111. nubila portabunt venti transversa per auras,
  112. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  113. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  114. in statione locata sepultis undique ventis;
  115. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  116. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  117. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  118. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  119. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  120. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  121. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  122. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  123. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  124. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  125. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  126. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  127. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  128. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  129. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  130. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  131. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  132. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  133. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  134. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  135. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  136. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  137. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  138. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  139. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  140. Quod superest, quali natura praedita constent
  141. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  142. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  143. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  144. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  145. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  146. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  147. constituit natura minutis mobilibusque
  148. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  149. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  150. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  151. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  152. curat item vasis integris vina repente
  153. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  154. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  155. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  156. mobiliter soluens differt primordia vini.
  157. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  158. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  159. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  160. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  161. fiant ut possint ictu discludere turris,
  162. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  163. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  164. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  165. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  166. expediam neque te in promissis plura morabor.
  167. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  168. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  169. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  170. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  171. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  172. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  173. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  174. adeo tetra nimborum nocte coorta
  175. inpendent atrae formidinis ora superne,
  176. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  177. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  178. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  179. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  180. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  181. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  182. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  183. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  184. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  185. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  186. multa forent multis exempto nubila sole;
  187. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  188. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  189. si non extructis foret alte nubibus aether.
  190. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  191. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  192. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  193. semina habere cavas nubes et multa necessest
  194. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  195. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  196. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  197. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  198. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  199. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  200. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  201. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  202. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  203. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  204. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  205. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  206. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  207. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  208. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  209. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  210. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  211. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  212. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  213. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  214. tantus discidio nubis ventique procella
  215. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  216. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  217. incidit in validam maturo culmine nubem;
  218. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  219. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  220. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  221. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  222. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  223. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  224. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  225. atque alia ex ipso conradens portat
  226. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  227. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  228. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris