De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  2. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  3. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  4. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  5. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  6. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  7. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  8. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  9. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  10. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  11. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  12. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  13. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  14. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  15. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  16. quorum operum causas nulla ratione videre
  17. possunt ac fieri divino numine rentur.
  18. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  19. propterea quia concurrunt sublime volantes
  20. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  21. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  22. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  23. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  24. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  25. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  26. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  27. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  28. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  29. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  30. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  31. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  32. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  33. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  34. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  35. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  36. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  37. verberibus venti versant planguntque per auras.
  38. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  39. frontibus adversis possint quam de latere ire
  40. diverso motu radentes corpora tractim,
  41. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  42. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  43. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  44. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  45. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  46. cum subito validi venti conlecta procella
  47. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  48. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  49. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  50. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  51. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  52. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  53. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  54. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  55. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  56. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  57. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  58. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  59. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  60. perscindat nubem perfringens impete recto;
  61. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  62. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  63. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  64. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  65. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  66. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  67. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  68. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  69. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  70. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  71. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  72. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  73. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  74. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  75. turbine ventorum comburens impete magno;
  76. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  77. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  78. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  79. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  80. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  81. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  82. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  83. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  84. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  85. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  86. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  87. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  88. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  89. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  90. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  91. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  92. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  93. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  94. e simili causa, concursu natus eodem.
  95. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  96. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  97. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  98. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  99. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  100. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  101. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  102. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  103. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  104. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  105. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  106. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  107. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  108. extructis aliis alias super impete miro.
  109. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  110. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  111. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  112. nubila portabunt venti transversa per auras,
  113. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  114. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  115. in statione locata sepultis undique ventis;
  116. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  117. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  118. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  119. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  120. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  121. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  122. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  123. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  124. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  125. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  126. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  127. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  128. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  129. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  130. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  131. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  132. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  133. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  134. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  135. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  136. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  137. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  138. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  139. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  140. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  141. Quod superest, quali natura praedita constent
  142. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  143. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  144. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  145. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  146. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  147. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  148. constituit natura minutis mobilibusque
  149. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  150. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  151. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera