De Rerum Natura
Lucretius
-
- Deinde videre licet quam multae sint homini res
- acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
- arboribus primum certis gravis umbra tributa
- usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
- siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
- est etiam magnis Heliconis montibus arbos
- floris odore hominem taetro consueta necare.
- scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
- multa modis multis multarum semina rerum
- quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
- nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
- nidore offendit nares, consopit ibidem,
- concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
- castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
- et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
- tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
- multaque praeterea languentia membra per artus
- solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
- denique si calidis etiam cunctere lavabris
- plenior et lueris, solio ferventis aquai