De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  2. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  3. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  4. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  5. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  6. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  7. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  8. floris odore hominem taetro consueta necare.
  9. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  10. multa modis multis multarum semina rerum
  11. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  12. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  13. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  14. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  15. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  16. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  17. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  18. multaque praeterea languentia membra per artus
  19. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  20. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  21. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  22. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  23. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  24. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  25. at cum membra domans percepit fervida febris,
  26. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  27. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  28. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  29. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  30. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  31. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  32. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  33. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  34. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  35. quam soleant et quam vitai copia desit,
  36. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  37. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  38. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  39. Sic et Averna loca alitibus summittere debent