De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  2. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  3. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  4. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  5. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  6. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  7. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  8. floris odore hominem taetro consueta necare.
  9. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  10. multa modis multis multarum semina rerum
  11. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  12. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  13. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  14. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  15. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  16. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  17. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  18. multaque praeterea languentia membra per artus
  19. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  20. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  21. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  22. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  23. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  24. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  25. at cum membra domans percepit fervida febris,
  26. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  27. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  28. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  29. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  30. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  31. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  32. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  33. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  34. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  35. quam soleant et quam vitai copia desit,
  36. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  37. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  38. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  39. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  40. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  41. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  42. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  43. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  44. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  45. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  46. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  47. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  48. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  49. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  50. propterea quod magna mali fit copia circum.
  51. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  52. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  53. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  54. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  55. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  56. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  57. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  58. scilicet in terram delabi pondere cogit
  59. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  60. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  61. ---
  62. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  63. arescit quia terra calore et semina si qua
  64. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  65. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  66. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  67. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  68. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  69. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  70. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  71. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  72. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  73. sole putant subter terras fervescere partim,
  74. nox ubi terribili terras caligine texit.
  75. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  76. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  77. non quierit calidum supera de reddere parte,
  78. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  79. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  80. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  81. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  82. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  83. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  84. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  85. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  86. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  87. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  88. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  89. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  90. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  91. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  92. et rare fecit calido miscente vapore,
  93. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  94. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  95. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  96. praeterea solis radiis iactatur aquai
  97. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  98. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  99. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  100. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  101. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  102. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  103. taedaque consimili ratione accensa per undas
  104. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  105. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  106. semina de terraque necessest funditus ipsa
  107. ignis corpora per totum consurgere fontem
  108. et simul exspirare foras exireque in auras,
  109. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  110. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  111. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  112. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  113. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  114. et multis aliis praebet regionibus aequor
  115. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  116. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  117. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  118. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  119. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  120. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  121. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  122. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  123. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  124. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  125. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  126. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  127. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  128. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  129. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  130. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  131. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  132. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  133. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  134. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  135. ordine demisso levibus iactarier auris,
  136. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  137. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  138. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  139. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  140. ipsius rei rationem reddere possis,
  141. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  142. quo magis attentas auris animumque reposco.
  143. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  144. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  145. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  146. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  147. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  148. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  149. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  150. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  151. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  152. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  153. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  154. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  155. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  156. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  157. cernere odorari licet et sentire sonare.
  158. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  159. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  160. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  161. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  162. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  163. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  164. principio fit ut in speluncis saxa superna
  165. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  166. manat item nobis e toto corpore sudor,
  167. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  168. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  169. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  170. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  171. sentimus, sentimus item transire per aurum
  172. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  173. denique per dissaepta domorum saxea voces
  174. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  175. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  176. denique qua circum caeli lorica ,
  177. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  178. et tempestate in terra caeloque coorta
  179. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  180. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  181. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  182. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  183. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  184. principio terram sol excoquit et facit are,
  185. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  186. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  187. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  188. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  189. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  190. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  191. at coria et carnem mollit durata calore.
  192. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  193. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  194. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  195. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  196. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  197. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  198. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  199. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  200. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  201. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  202. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  203. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  204. dissimili inter se natura praedita debent
  205. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  206. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  207. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  208. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  209. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  210. scilicet id fieri cogit natura viarum
  211. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  212. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  213. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  214. argentoque foras aliud vitroque meare;
  215. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  216. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  217. scilicet id fieri cogit natura viarum
  218. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  219. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  220. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  221. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  222. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  223. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  224. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  225. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  226. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  227. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  228. in medio locus, extemplo primordia ferri
  229. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  230. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  231. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  232. indupedita suis arte conexa cohaeret
  233. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  234. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  235. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  236. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  237. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  238. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  239. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  240. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  241. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  242. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  243. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  244. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  245. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  246. quod, simul a fronte est anelli rarior
  247. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  248. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  249. a tergo quasi provehat atque propellat.
  250. semper enim circum positus res verberat ;
  251. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  252. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  253. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  254. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  255. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  256. denique res omnes debent in corpore habere
  257. , quandoquidem raro sunt corpore et
  258. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  259. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  260. sollicito motu semper iactatur eoque
  261. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  262. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  263. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  264. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  265. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  266. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  267. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  268. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  269. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  270. aere interposito discordia tanta creatur
  271. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  272. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  273. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  274. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  275. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  276. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  277. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  278. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  279. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  280. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  281. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  282. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  283. lignea materies in quo genere esse videtur.
  284. interutrasque igitur ferri natura locata
  285. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  286. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  287. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  288. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  289. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  290. saxa vides primum sola colescere calce.
  291. glutine materies taurino iungitur una,
  292. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  293. quam laxare queant compages taurea vincla.
  294. vitigeni latices aquai fontibus audent
  295. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  296. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  297. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  298. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  299. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  300. denique res auro non aurum copulat una,
  301. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  302. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  303. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  304. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  305. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  306. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  307. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  308. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  309. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  310. inter se quaedam possint coplata teneri;
  311. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  312. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  313. mortiferam possit cladem conflare coorta
  314. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  315. expediam, primum multarum semina rerum
  316. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  317. et contra quae sint morbo mortique necessest
  318. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  319. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  320. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  321. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  322. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  323. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  324. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  325. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  326. temptari procul a patria qui cumque domoque
  327. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  328. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  329. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  330. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  331. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  332. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  333. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  334. tum color et facies hominum distare videntur
  335. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  336. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  337. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  338. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  339. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  340. partibus ac membris; varius concinnat id .
  341. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  342. commovet atque inimicus serpere coepit,
  343. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  344. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  345. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,