De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  2. res ad vitai rationem ostendimus ante
  3. propter dissimilem naturam dissimilisque
  4. texturas inter sese primasque figuras.
  5. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  6. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  7. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  8. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  9. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  10. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  11. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  12. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  13. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  14. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  15. floris odore hominem taetro consueta necare.
  16. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  17. multa modis multis multarum semina rerum
  18. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  19. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  20. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  21. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  22. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  23. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  24. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  25. multaque praeterea languentia membra per artus
  26. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  27. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  28. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  29. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  30. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  31. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  32. at cum membra domans percepit fervida febris,
  33. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  34. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  35. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  36. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  37. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  38. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  39. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  40. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  41. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  42. quam soleant et quam vitai copia desit,
  43. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  44. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  45. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  46. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  47. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  48. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  49. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  50. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  51. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  52. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  53. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  54. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  55. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  56. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  57. propterea quod magna mali fit copia circum.
  58. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  59. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  60. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  61. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  62. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  63. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  64. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  65. scilicet in terram delabi pondere cogit
  66. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  67. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  68. ---
  69. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  70. arescit quia terra calore et semina si qua
  71. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  72. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  73. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  74. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  75. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  76. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  77. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  78. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  79. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  80. sole putant subter terras fervescere partim,
  81. nox ubi terribili terras caligine texit.
  82. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  83. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  84. non quierit calidum supera de reddere parte,
  85. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  86. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  87. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  88. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  89. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  90. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  91. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  92. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  93. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  94. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  95. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  96. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  97. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  98. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  99. et rare fecit calido miscente vapore,
  100. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  101. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  102. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  103. praeterea solis radiis iactatur aquai
  104. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  105. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  106. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  107. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  108. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  109. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  110. taedaque consimili ratione accensa per undas
  111. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  112. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  113. semina de terraque necessest funditus ipsa
  114. ignis corpora per totum consurgere fontem
  115. et simul exspirare foras exireque in auras,
  116. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  117. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  118. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  119. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  120. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  121. et multis aliis praebet regionibus aequor
  122. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  123. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  124. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  125. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  126. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  127. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  128. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  129. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  130. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  131. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  132. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  133. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  134. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  135. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  136. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  137. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  138. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  139. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  140. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  141. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  142. ordine demisso levibus iactarier auris,
  143. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  144. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  145. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  146. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  147. ipsius rei rationem reddere possis,
  148. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  149. quo magis attentas auris animumque reposco.
  150. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  151. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  152. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  153. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  154. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  155. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  156. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  157. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  158. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  159. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  160. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  161. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  162. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  163. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  164. cernere odorari licet et sentire sonare.
  165. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  166. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  167. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  168. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  169. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  170. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  171. principio fit ut in speluncis saxa superna
  172. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  173. manat item nobis e toto corpore sudor,
  174. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  175. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  176. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  177. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  178. sentimus, sentimus item transire per aurum
  179. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  180. denique per dissaepta domorum saxea voces
  181. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  182. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  183. denique qua circum caeli lorica ,
  184. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  185. et tempestate in terra caeloque coorta
  186. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  187. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  188. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  189. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  190. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  191. principio terram sol excoquit et facit are,
  192. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  193. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  194. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  195. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  196. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  197. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  198. at coria et carnem mollit durata calore.
  199. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  200. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  201. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  202. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  203. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  204. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  205. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  206. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  207. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  208. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  209. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  210. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  211. dissimili inter se natura praedita debent
  212. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  213. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  214. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  215. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  216. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  217. scilicet id fieri cogit natura viarum
  218. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  219. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  220. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  221. argentoque foras aliud vitroque meare;
  222. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  223. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  224. scilicet id fieri cogit natura viarum
  225. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  226. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  227. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  228. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  229. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  230. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  231. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  232. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  233. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  234. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  235. in medio locus, extemplo primordia ferri
  236. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  237. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  238. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  239. indupedita suis arte conexa cohaeret
  240. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  241. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  242. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  243. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  244. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  245. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  246. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  247. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  248. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  249. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  250. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  251. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  252. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  253. quod, simul a fronte est anelli rarior
  254. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  255. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  256. a tergo quasi provehat atque propellat.
  257. semper enim circum positus res verberat ;
  258. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  259. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  260. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  261. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  262. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  263. denique res omnes debent in corpore habere
  264. , quandoquidem raro sunt corpore et
  265. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  266. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  267. sollicito motu semper iactatur eoque
  268. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  269. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  270. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  271. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  272. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  273. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  274. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  275. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  276. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  277. aere interposito discordia tanta creatur
  278. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  279. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  280. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  281. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  282. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  283. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  284. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  285. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  286. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  287. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  288. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  289. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  290. lignea materies in quo genere esse videtur.
  291. interutrasque igitur ferri natura locata
  292. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  293. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  294. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  295. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  296. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  297. saxa vides primum sola colescere calce.
  298. glutine materies taurino iungitur una,
  299. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  300. quam laxare queant compages taurea vincla.
  301. vitigeni latices aquai fontibus audent
  302. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  303. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  304. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  305. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  306. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  307. denique res auro non aurum copulat una,
  308. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  309. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  310. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  311. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  312. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  313. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  314. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  315. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  316. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  317. inter se quaedam possint coplata teneri;
  318. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  319. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  320. mortiferam possit cladem conflare coorta
  321. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  322. expediam, primum multarum semina rerum
  323. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  324. et contra quae sint morbo mortique necessest
  325. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  326. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  327. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  328. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  329. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  330. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  331. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  332. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  333. temptari procul a patria qui cumque domoque
  334. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  335. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  336. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  337. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  338. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  339. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  340. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  341. tum color et facies hominum distare videntur
  342. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  343. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  344. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  345. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  346. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  347. partibus ac membris; varius concinnat id .
  348. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  349. commovet atque inimicus serpere coepit,
  350. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  351. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  352. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  353. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  354. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  355. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  356. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  357. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  358. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  359. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  360. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  361. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  362. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  363. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  364. an caelum nobis ultro natura corumptum
  365. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  366. quod nos adventu possit temptare recenti.
  367. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  368. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  369. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  370. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  371. permensus multum camposque natantis,
  372. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  373. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  374. principio caput incensum fervore gerebant
  375. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  376. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  377. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  378. atque animi interpres manabat lingua cruore
  379. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  380. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  381. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  382. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  383. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  384. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  385. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  386. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  387. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  388. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  389. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  390. corripere adsidue nervos et membra coactans
  391. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  392. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  393. corporis in summo summam fervescere partem,
  394. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  395. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  396. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  397. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  398. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  399. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  400. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  401. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  402. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  403. multi praecipites nymphis putealibus alte
  404. inciderunt ipso venientes ore patente:
  405. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  406. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  407. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  408. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  409. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  410. lumina versarent oculorum expertia somno.
  411. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  412. perturbata animi mens in maerore metuque,
  413. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  414. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  415. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  416. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  417. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  418. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  419. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  420. a pedibusque minutatim succedere frigus
  421. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  422. conpressae nares, nasi primoris acumen
  423. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  424. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  425. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  426. octavoque fere candenti lumine solis
  427. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  428. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  429. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  430. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  431. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  432. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  433. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  434. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  435. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  436. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  437. et graviter partim metuentes limina leti
  438. vivebant ferro privati parte virili,
  439. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  440. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  441. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  442. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  443. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  444. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  445. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  446. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  447. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  448. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  449. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  450. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  451. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  452. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  453. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  454. incomitata rapi certabant funera vasta
  455. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  456. nam quod ali dederat vitalis auras
  457. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  458. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  459. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  460. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  461. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  462. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  463. funera respectans animam amittebat ibidem.
  464. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  465. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  466. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  467. idque vel in primis cumulabat funere funus
  468. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  469. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  470. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  471. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  472. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  473. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  474. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  475. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  476. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  477. et robustus item curvi moderator aratri
  478. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  479. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  480. exanimis pueris super exanimata parentum
  481. corpora non numquam posses retroque videre
  482. matribus et patribus natos super edere vitam.
  483. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  484. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  485. copia conveniens ex omni morbida parte.
  486. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  487. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  488. multa siti prostrata viam per proque voluta
  489. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  490. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  491. multaque per populi passim loca prompta viasque
  492. languida semanimo cum corpore membra videres
  493. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  494. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  495. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  496. omnia denique sancta deum delubra replerat
  497. corporibus mors exanimis onerataque passim
  498. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  499. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  500. nec iam religio divom nec numina magni
  501. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  502. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  503. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  504. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  505. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  506. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  507. namque suos consanguineos aliena rogorum
  508. insuper extructa ingenti clamore locabant
  509. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  510. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  511. inque aliis alium populum sepelire suorum
  512. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  513. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  514. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  515. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.