De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  2. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  3. delibata deum per te tibi numina sancta
  4. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  5. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  6. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  7. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  8. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  9. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  10. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  11. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  12. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  13. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  14. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  15. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  16. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  17. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  18. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  19. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  20. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  21. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  22. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  23. quorum operum causas nulla ratione videre
  24. possunt ac fieri divino numine rentur.
  25. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  26. propterea quia concurrunt sublime volantes
  27. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  28. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  29. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  30. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  31. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  32. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  33. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  34. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  35. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  36. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  37. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  38. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  39. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  40. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  41. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  42. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  43. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  44. verberibus venti versant planguntque per auras.
  45. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  46. frontibus adversis possint quam de latere ire
  47. diverso motu radentes corpora tractim,
  48. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  49. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  50. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  51. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  52. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  53. cum subito validi venti conlecta procella
  54. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  55. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  56. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  57. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  58. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  59. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  60. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  61. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  62. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  63. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  64. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  65. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  66. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  67. perscindat nubem perfringens impete recto;
  68. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  69. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  70. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  71. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  72. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  73. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  74. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  75. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  76. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  77. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  78. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  79. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  80. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  81. lauricomos ut si per montis flamma vagetur