De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. extruditque simul mirando pondere saxa;
  2. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  3. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  4. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  5. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  6. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  7. ---
  8. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  9. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  10. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  11. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  12. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  13. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  14. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  15. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  16. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  17. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  18. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  19. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  20. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  21. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  22. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  23. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  24. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  25. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  26. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  27. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  28. cogentes sursus replent coguntque manere.
  29. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  30. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  31. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  32. inter nigra virum percocto saecla colore
  33. exoriens penitus media ab regione diei.
  34. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  35. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  36. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  37. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  38. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  39. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  40. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  41. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  42. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  43. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  44. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  45. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  46. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  47. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  48. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  49. expediam, quali natura praedita constent.
  50. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  51. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  52. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  53. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  54. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  55. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  56. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  57. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  58. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  59. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  60. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  61. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  62. cornices, non cum fumant altaria donis;
  63. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  64. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  65. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  66. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  67. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  68. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  69. manibus ut si sint divis mactata repente.
  70. omnia quae naturali ratione geruntur,
  71. et quibus e fiant causis apparet origo;
  72. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  73. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  74. ducere forte deos manis inferne reamur,
  75. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  76. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  77. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  78. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  79. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  80. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  81. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  82. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  83. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  84. res ad vitai rationem ostendimus ante
  85. propter dissimilem naturam dissimilisque
  86. texturas inter sese primasque figuras.
  87. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  88. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  89. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  90. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  91. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  92. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  93. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  94. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  95. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  96. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  97. floris odore hominem taetro consueta necare.
  98. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  99. multa modis multis multarum semina rerum
  100. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  101. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  102. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  103. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  104. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  105. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  106. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  107. multaque praeterea languentia membra per artus
  108. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  109. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  110. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  111. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  112. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  113. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  114. at cum membra domans percepit fervida febris,
  115. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  116. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  117. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  118. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  119. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  120. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  121. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  122. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  123. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  124. quam soleant et quam vitai copia desit,
  125. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  126. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  127. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  128. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  129. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  130. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  131. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  132. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  133. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  134. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  135. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  136. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  137. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  138. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  139. propterea quod magna mali fit copia circum.
  140. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  141. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  142. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  143. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  144. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  145. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  146. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  147. scilicet in terram delabi pondere cogit
  148. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  149. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  150. ---
  151. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  152. arescit quia terra calore et semina si qua
  153. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  154. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  155. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  156. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  157. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  158. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  159. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  160. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  161. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  162. sole putant subter terras fervescere partim,
  163. nox ubi terribili terras caligine texit.
  164. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  165. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  166. non quierit calidum supera de reddere parte,
  167. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  168. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  169. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  170. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  171. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  172. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  173. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  174. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  175. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  176. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  177. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  178. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  179. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  180. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  181. et rare fecit calido miscente vapore,
  182. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  183. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  184. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  185. praeterea solis radiis iactatur aquai
  186. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  187. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  188. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  189. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  190. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  191. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  192. taedaque consimili ratione accensa per undas
  193. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  194. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  195. semina de terraque necessest funditus ipsa
  196. ignis corpora per totum consurgere fontem
  197. et simul exspirare foras exireque in auras,
  198. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  199. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  200. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  201. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  202. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  203. et multis aliis praebet regionibus aequor
  204. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  205. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  206. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  207. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  208. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  209. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  210. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  211. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  212. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  213. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  214. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  215. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  216. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  217. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  218. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  219. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  220. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  221. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  222. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  223. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  224. ordine demisso levibus iactarier auris,
  225. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  226. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  227. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  228. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  229. ipsius rei rationem reddere possis,
  230. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  231. quo magis attentas auris animumque reposco.
  232. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  233. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  234. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  235. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  236. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  237. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  238. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  239. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  240. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  241. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  242. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  243. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  244. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  245. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  246. cernere odorari licet et sentire sonare.
  247. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  248. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  249. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  250. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  251. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  252. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  253. principio fit ut in speluncis saxa superna
  254. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  255. manat item nobis e toto corpore sudor,
  256. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  257. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  258. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  259. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  260. sentimus, sentimus item transire per aurum
  261. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  262. denique per dissaepta domorum saxea voces
  263. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  264. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  265. denique qua circum caeli lorica ,
  266. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  267. et tempestate in terra caeloque coorta
  268. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  269. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  270. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  271. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  272. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  273. principio terram sol excoquit et facit are,
  274. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  275. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  276. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  277. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  278. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  279. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  280. at coria et carnem mollit durata calore.
  281. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  282. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  283. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  284. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  285. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  286. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  287. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  288. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  289. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  290. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  291. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  292. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  293. dissimili inter se natura praedita debent
  294. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  295. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  296. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  297. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  298. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  299. scilicet id fieri cogit natura viarum
  300. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  301. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  302. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  303. argentoque foras aliud vitroque meare;
  304. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  305. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  306. scilicet id fieri cogit natura viarum
  307. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  308. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  309. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  310. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  311. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  312. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  313. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  314. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  315. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  316. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  317. in medio locus, extemplo primordia ferri
  318. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  319. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  320. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  321. indupedita suis arte conexa cohaeret
  322. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  323. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  324. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  325. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  326. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  327. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.