De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  2. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  3. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  4. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  5. differt et crassa volvit caligine fumum
  6. extruditque simul mirando pondere saxa;
  7. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  8. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  9. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  10. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  11. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  12. ---
  13. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  14. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  15. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  16. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  17. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  18. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  19. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  20. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  21. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  22. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  23. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  24. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  25. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  26. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  27. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  28. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  29. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  30. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  31. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  32. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  33. cogentes sursus replent coguntque manere.
  34. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  35. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  36. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  37. inter nigra virum percocto saecla colore
  38. exoriens penitus media ab regione diei.
  39. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  40. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  41. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  42. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  43. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  44. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  45. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  46. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  47. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  48. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  49. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  50. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  51. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  52. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  53. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  54. expediam, quali natura praedita constent.
  55. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  56. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  57. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  58. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  59. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  60. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  61. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  62. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  63. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  64. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  65. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  66. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  67. cornices, non cum fumant altaria donis;
  68. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  69. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  70. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  71. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  72. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  73. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  74. manibus ut si sint divis mactata repente.
  75. omnia quae naturali ratione geruntur,
  76. et quibus e fiant causis apparet origo;