De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  2. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  3. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  4. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  5. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  6. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  7. differt et crassa volvit caligine fumum
  8. extruditque simul mirando pondere saxa;
  9. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  10. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  11. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  12. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  13. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  14. ---
  15. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  16. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  17. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  18. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  19. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  20. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  21. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  22. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  23. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  24. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  25. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  26. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  27. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  28. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  29. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  30. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  31. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  32. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  33. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  34. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  35. cogentes sursus replent coguntque manere.
  36. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  37. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  38. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  39. inter nigra virum percocto saecla colore
  40. exoriens penitus media ab regione diei.
  41. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  42. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  43. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  44. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  45. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  46. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  47. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  48. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  49. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  50. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  51. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  52. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  53. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  54. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  55. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  56. expediam, quali natura praedita constent.
  57. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  58. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  59. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  60. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  61. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  62. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  63. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  64. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  65. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  66. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  67. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  68. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  69. cornices, non cum fumant altaria donis;
  70. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  71. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  72. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  73. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  74. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  75. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  76. manibus ut si sint divis mactata repente.
  77. omnia quae naturali ratione geruntur,
  78. et quibus e fiant causis apparet origo;
  79. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  80. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  81. ducere forte deos manis inferne reamur,
  82. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  83. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  84. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  85. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  86. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  87. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;