De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  2. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  3. expediam. primum totius subcava montis
  4. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  5. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  6. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  7. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  8. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  9. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  10. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  11. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  12. differt et crassa volvit caligine fumum
  13. extruditque simul mirando pondere saxa;
  14. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  15. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  16. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  17. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  18. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  19. ---
  20. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  21. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  22. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  23. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  24. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  25. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  26. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  27. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  28. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  29. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  30. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  31. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  32. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  33. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  34. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  35. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  36. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  37. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  38. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  39. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  40. cogentes sursus replent coguntque manere.
  41. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  42. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  43. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  44. inter nigra virum percocto saecla colore
  45. exoriens penitus media ab regione diei.
  46. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  47. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  48. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  49. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  50. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  51. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  52. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  53. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  54. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  55. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  56. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  57. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  58. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  59. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  60. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  61. expediam, quali natura praedita constent.
  62. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  63. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  64. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  65. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  66. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  67. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  68. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  69. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  70. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  71. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  72. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  73. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  74. cornices, non cum fumant altaria donis;
  75. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  76. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  77. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  78. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  79. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  80. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  81. manibus ut si sint divis mactata repente.
  82. omnia quae naturali ratione geruntur,
  83. et quibus e fiant causis apparet origo;
  84. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  85. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  86. ducere forte deos manis inferne reamur,
  87. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  88. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  89. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  90. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  91. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  92. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  93. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  94. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  95. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  96. res ad vitai rationem ostendimus ante
  97. propter dissimilem naturam dissimilisque
  98. texturas inter sese primasque figuras.
  99. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  100. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  101. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  102. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  103. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  104. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  105. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  106. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  107. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  108. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  109. floris odore hominem taetro consueta necare.
  110. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  111. multa modis multis multarum semina rerum
  112. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  113. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  114. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  115. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  116. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  117. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  118. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  119. multaque praeterea languentia membra per artus
  120. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  121. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  122. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  123. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  124. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  125. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  126. at cum membra domans percepit fervida febris,
  127. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  128. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  129. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  130. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  131. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  132. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  133. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  134. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  135. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  136. quam soleant et quam vitai copia desit,
  137. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  138. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  139. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  140. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  141. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  142. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  143. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  144. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  145. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  146. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  147. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  148. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  149. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  150. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  151. propterea quod magna mali fit copia circum.
  152. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  153. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  154. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  155. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  156. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  157. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  158. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  159. scilicet in terram delabi pondere cogit
  160. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  161. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  162. ---
  163. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  164. arescit quia terra calore et semina si qua
  165. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  166. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  167. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  168. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  169. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  170. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  171. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  172. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  173. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  174. sole putant subter terras fervescere partim,
  175. nox ubi terribili terras caligine texit.
  176. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  177. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  178. non quierit calidum supera de reddere parte,
  179. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  180. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  181. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  182. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  183. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  184. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  185. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  186. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  187. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  188. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  189. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  190. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  191. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  192. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  193. et rare fecit calido miscente vapore,
  194. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  195. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  196. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  197. praeterea solis radiis iactatur aquai
  198. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  199. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  200. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  201. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  202. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  203. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  204. taedaque consimili ratione accensa per undas
  205. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  206. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  207. semina de terraque necessest funditus ipsa
  208. ignis corpora per totum consurgere fontem
  209. et simul exspirare foras exireque in auras,
  210. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  211. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  212. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  213. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  214. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  215. et multis aliis praebet regionibus aequor
  216. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  217. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  218. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  219. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  220. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  221. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  222. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  223. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  224. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  225. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  226. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  227. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  228. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  229. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  230. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  231. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  232. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  233. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  234. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  235. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  236. ordine demisso levibus iactarier auris,
  237. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  238. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  239. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  240. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  241. ipsius rei rationem reddere possis,
  242. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  243. quo magis attentas auris animumque reposco.
  244. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  245. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  246. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  247. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  248. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  249. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  250. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  251. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  252. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  253. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  254. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  255. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  256. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  257. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  258. cernere odorari licet et sentire sonare.
  259. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  260. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  261. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  262. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  263. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  264. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  265. principio fit ut in speluncis saxa superna
  266. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  267. manat item nobis e toto corpore sudor,
  268. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  269. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  270. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  271. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  272. sentimus, sentimus item transire per aurum
  273. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  274. denique per dissaepta domorum saxea voces
  275. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  276. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  277. denique qua circum caeli lorica ,
  278. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  279. et tempestate in terra caeloque coorta
  280. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  281. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  282. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  283. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  284. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  285. principio terram sol excoquit et facit are,
  286. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  287. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  288. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  289. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  290. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  291. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  292. at coria et carnem mollit durata calore.
  293. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  294. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  295. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  296. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  297. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  298. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  299. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  300. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  301. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  302. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  303. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  304. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  305. dissimili inter se natura praedita debent
  306. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  307. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  308. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  309. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  310. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  311. scilicet id fieri cogit natura viarum
  312. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  313. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  314. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  315. argentoque foras aliud vitroque meare;
  316. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  317. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  318. scilicet id fieri cogit natura viarum
  319. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  320. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  321. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  322. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  323. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  324. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  325. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  326. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  327. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  328. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  329. in medio locus, extemplo primordia ferri
  330. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  331. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  332. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  333. indupedita suis arte conexa cohaeret
  334. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  335. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  336. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  337. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  338. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  339. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  340. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  341. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  342. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  343. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  344. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  345. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  346. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  347. quod, simul a fronte est anelli rarior
  348. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  349. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  350. a tergo quasi provehat atque propellat.
  351. semper enim circum positus res verberat ;
  352. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  353. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  354. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  355. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  356. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  357. denique res omnes debent in corpore habere
  358. , quandoquidem raro sunt corpore et
  359. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  360. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  361. sollicito motu semper iactatur eoque
  362. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  363. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  364. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  365. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  366. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  367. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  368. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  369. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  370. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  371. aere interposito discordia tanta creatur
  372. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  373. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  374. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  375. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  376. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  377. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  378. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  379. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  380. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  381. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  382. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  383. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  384. lignea materies in quo genere esse videtur.
  385. interutrasque igitur ferri natura locata
  386. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  387. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  388. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  389. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  390. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  391. saxa vides primum sola colescere calce.
  392. glutine materies taurino iungitur una,
  393. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  394. quam laxare queant compages taurea vincla.
  395. vitigeni latices aquai fontibus audent
  396. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  397. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  398. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  399. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  400. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  401. denique res auro non aurum copulat una,
  402. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  403. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  404. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  405. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  406. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  407. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  408. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  409. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  410. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  411. inter se quaedam possint coplata teneri;
  412. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  413. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  414. mortiferam possit cladem conflare coorta
  415. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  416. expediam, primum multarum semina rerum
  417. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  418. et contra quae sint morbo mortique necessest
  419. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  420. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  421. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  422. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  423. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  424. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  425. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  426. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  427. temptari procul a patria qui cumque domoque
  428. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  429. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  430. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  431. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  432. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  433. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  434. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  435. tum color et facies hominum distare videntur
  436. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  437. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  438. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  439. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  440. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  441. partibus ac membris; varius concinnat id .
  442. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  443. commovet atque inimicus serpere coepit,
  444. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  445. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  446. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  447. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  448. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  449. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  450. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  451. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  452. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  453. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  454. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  455. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  456. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  457. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  458. an caelum nobis ultro natura corumptum
  459. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  460. quod nos adventu possit temptare recenti.
  461. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  462. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  463. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  464. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  465. permensus multum camposque natantis,
  466. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  467. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  468. principio caput incensum fervore gerebant
  469. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  470. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  471. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  472. atque animi interpres manabat lingua cruore
  473. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  474. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  475. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  476. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  477. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  478. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  479. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  480. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  481. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  482. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  483. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  484. corripere adsidue nervos et membra coactans
  485. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  486. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  487. corporis in summo summam fervescere partem,
  488. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  489. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  490. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  491. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  492. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  493. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  494. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  495. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  496. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  497. multi praecipites nymphis putealibus alte
  498. inciderunt ipso venientes ore patente:
  499. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  500. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  501. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  502. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  503. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  504. lumina versarent oculorum expertia somno.
  505. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  506. perturbata animi mens in maerore metuque,
  507. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  508. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  509. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  510. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  511. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  512. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  513. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  514. a pedibusque minutatim succedere frigus
  515. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  516. conpressae nares, nasi primoris acumen
  517. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  518. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  519. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  520. octavoque fere candenti lumine solis
  521. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  522. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  523. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  524. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  525. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  526. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  527. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  528. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  529. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  530. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  531. et graviter partim metuentes limina leti
  532. vivebant ferro privati parte virili,
  533. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  534. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  535. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  536. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  537. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  538. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  539. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  540. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  541. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  542. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  543. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  544. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  545. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  546. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  547. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  548. incomitata rapi certabant funera vasta
  549. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  550. nam quod ali dederat vitalis auras
  551. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  552. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  553. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  554. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  555. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  556. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  557. funera respectans animam amittebat ibidem.
  558. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  559. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  560. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  561. idque vel in primis cumulabat funere funus
  562. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  563. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  564. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  565. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  566. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  567. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  568. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  569. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  570. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  571. et robustus item curvi moderator aratri
  572. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  573. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  574. exanimis pueris super exanimata parentum
  575. corpora non numquam posses retroque videre
  576. matribus et patribus natos super edere vitam.
  577. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  578. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  579. copia conveniens ex omni morbida parte.
  580. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  581. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  582. multa siti prostrata viam per proque voluta
  583. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  584. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  585. multaque per populi passim loca prompta viasque
  586. languida semanimo cum corpore membra videres
  587. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  588. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  589. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  590. omnia denique sancta deum delubra replerat
  591. corporibus mors exanimis onerataque passim
  592. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  593. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  594. nec iam religio divom nec numina magni
  595. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  596. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  597. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  598. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  599. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  600. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  601. namque suos consanguineos aliena rogorum
  602. insuper extructa ingenti clamore locabant
  603. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  604. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  605. inque aliis alium populum sepelire suorum
  606. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  607. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  608. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  609. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.